OCR Output

eo TO CORNELIUS GERARD 99

redolet, ego id adiicio, quidquid vel minus amicam suspicionem,
procul sit a nostra consuetudine; parcatque illi Deus (ne sinistrum
aliquid imprecer conuerso) qui eiusmodi quippiam ante hac inter nos
molitus est. Quo enim pacto tibi inuideam et non ex animo magis
et mihi gaudeam et tibi gratuler, quem tanta amoris complectar
beneuolentia, vt quidquid gloriae, quidquid dignitatis tibi esse
conspexero, id totum meo cumulo accedere putem? Vetus enim et
quidem vere dictum est, amicorum communia esse omnia. An vero
tam inhumano ingenio me putas esse, qui nesciam aequo animo ferre,
si tu aliter interdum atque ego senseris, et quidquid meae sententiae
non respondeat, id continuo rodendum, carpendum, lacerandum
existimem ? Fateor quidem id hominum genus esse, qui quidquid
ignorant aut non assentiunt, id protinus condemnandum ducant; sed
non in eorum me numero censeas velim,

Quid? An me latet Augustinum Hieronymumque, viros tum
literarum eruditione praestantes, tum vitae sanctimonia celebres
diuersis inter se dissedisse, imo decertasse sententiis? Nec id inter
hos duntaxat duos accidisse crediderim ; videre est quamplurimos
alios, Aristotelem, Platonem, Ohrysippum, Epicurum, Zenonem,
quorum singulis singulae et quidem plerumque diuersae fuere sen¬
tentiae. Neque ob eam rem quidquam inter eos simultatis aut liuoris
intercessisse suspicandum est. Ego meos duces quos sequar habeo ;
tibi si forte alii sunt, id mihi molestum non erit. In poematibus
Maronem, Horatium, Nasonem, Iuuenalem, Statium, Martialem,
Claudianum, Persium, Lucanum, Tibullum, Propertium authores
habeo; in soluta oratione Tullium, Quintilianum, Salustium, Teren¬
tium. Porro in elegantiarum obseruantiis nemini aeque fidem habeo
atque Laurentio Vallensi ; cui quem alium et ingenii acumine et
memoriae tenacitate conferamus, non habemus. Quidquid ab his,
fatebor enim, literis non mandatum est, ego in medium proferre non
ausim. Tu si quos alios admiseris, id ego vituperio minime dedero.
Sed his de rebus satis.

gr. LB.: discertasse 0™: ? disceptasse. 93. Xenonem 0!: corr. LB.

Ior. Terentium] The position of
Terence among the prose writers is
noticeable. He is printed as prose as
late as 1516 (Paris, Egid. Gourmond).
In Ep. 31. 85 he is mentioned as the
model of both classic and Christian
prose writers.

102, Laurentio] Valla (1406-1 Aug.
1457) was the most acute of the Italian
humanists, and his influence on Eras¬
mus can hardly be overestimated. In
his Elegantiae he attempts to deal scien¬
tificaliy with Latin grammar, and a

spirit of courageous criticism marks
all his writings, notably the De falso
credita et ementita Constantint Donatione
attacking the Papal claims to the
patrimony of St. Peter, lands said to
have been given by Constantine to
Pope Sylvester. In his youth Erasmus
made a paraphrase of the Zlegantiae
(p. 108); and in 1505 edited Valla’s
notes on the New Testament, cf. Epp.
182, 183. For Valla see Creighton, ii.
338-41; a life by Dr. M. v. Wolff ; and
Voigt.

be
42

go