Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000025/0000

MB_026_B_004

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
657
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000025/0126
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 127 [127]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000025/0126

OCR

eo TO CORNELIUS GERARD 99 redolet, ego id adiicio, quidquid vel minus amicam suspicionem, procul sit a nostra consuetudine; parcatque illi Deus (ne sinistrum aliquid imprecer conuerso) qui eiusmodi quippiam ante hac inter nos molitus est. Quo enim pacto tibi inuideam et non ex animo magis et mihi gaudeam et tibi gratuler, quem tanta amoris complectar beneuolentia, vt quidquid gloriae, quidquid dignitatis tibi esse conspexero, id totum meo cumulo accedere putem? Vetus enim et quidem vere dictum est, amicorum communia esse omnia. An vero tam inhumano ingenio me putas esse, qui nesciam aequo animo ferre, si tu aliter interdum atque ego senseris, et quidquid meae sententiae non respondeat, id continuo rodendum, carpendum, lacerandum existimem ? Fateor quidem id hominum genus esse, qui quidquid ignorant aut non assentiunt, id protinus condemnandum ducant; sed non in eorum me numero censeas velim, Quid? An me latet Augustinum Hieronymumque, viros tum literarum eruditione praestantes, tum vitae sanctimonia celebres diuersis inter se dissedisse, imo decertasse sententiis? Nec id inter hos duntaxat duos accidisse crediderim ; videre est quamplurimos alios, Aristotelem, Platonem, Ohrysippum, Epicurum, Zenonem, quorum singulis singulae et quidem plerumque diuersae fuere sententiae. Neque ob eam rem quidquam inter eos simultatis aut liuoris intercessisse suspicandum est. Ego meos duces quos sequar habeo ; tibi si forte alii sunt, id mihi molestum non erit. In poematibus Maronem, Horatium, Nasonem, Iuuenalem, Statium, Martialem, Claudianum, Persium, Lucanum, Tibullum, Propertium authores habeo; in soluta oratione Tullium, Quintilianum, Salustium, Terentium. Porro in elegantiarum obseruantiis nemini aeque fidem habeo atque Laurentio Vallensi ; cui quem alium et ingenii acumine et memoriae tenacitate conferamus, non habemus. Quidquid ab his, fatebor enim, literis non mandatum est, ego in medium proferre non ausim. Tu si quos alios admiseris, id ego vituperio minime dedero. Sed his de rebus satis. gr. LB.: discertasse 0™: ? disceptasse. 93. Xenonem 0!: corr. LB. Ior. Terentium] The position of Terence among the prose writers is noticeable. He is printed as prose as late as 1516 (Paris, Egid. Gourmond). In Ep. 31. 85 he is mentioned as the model of both classic and Christian prose writers. 102, Laurentio] Valla (1406-1 Aug. 1457) was the most acute of the Italian humanists, and his influence on Erasmus can hardly be overestimated. In his Elegantiae he attempts to deal scientificaliy with Latin grammar, and a spirit of courageous criticism marks all his writings, notably the De falso credita et ementita Constantint Donatione attacking the Papal claims to the patrimony of St. Peter, lands said to have been given by Constantine to Pope Sylvester. In his youth Erasmus made a paraphrase of the Zlegantiae (p. 108); and in 1505 edited Valla’s notes on the New Testament, cf. Epp. 182, 183. For Valla see Creighton, ii. 338-41; a life by Dr. M. v. Wolff ; and Voigt. be 42 go

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1529 px
Image height
2584 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
965.29 KB
Permalink to jpg
edr_000025/0126.jpg
Permalink to ocr
edr_000025/0126.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit