OCR Output

a me n

98 LETTERS OF ERASMUS [1489

35 de te texebat historiam, quidque tu aut egeris aut dixeris, seriatim
memorabat.

His itaque delusus argutiis plurimum vereri coepi (nam et id ex
illius sermonibus mihi videre videbar) ne carminis mei rusticitate
tuas eruditissimas (aures) offendissem, neue tu aliorsum accepisses ac

40 ego feceram. Deinde vbi tantum interfluxisse temporis conspicerem,
quo tu neque carminum neque literarum redderes quippiam, iam
quod mihi ante coniectaram, certe persuadere coepi, puta te meis
laesum ineptiis indignasque eas duxisse quibus vicem rependeres.
Sed secus longe ac ego ratus eram rem actam esse gaudeo plurimum,

45 Nam te et carmen accepisse gaudeo, et id non modo non offendisse
(quanquam id haud iniuria metuerim), verum etiam tuam in me bene¬
uolentiam vehementer auxisse, luce clarius intelligo; vtpote quođ
non solum probare, sed etiam ad declarandum quanti illud faceres,
tuis splendidissimis versibus immiscere dignatus es. Facis tu,

so Corneli amicissime, non quidem pro meis meritis, sed pro singulari
tua ingenuaque humanitate, qua aliena ingenia, etiam quantumlibet
crassa, admirari tuoque anteferre soles; aut certe plurimo tuo erga
me amore, quo ea quoque venusta censes, quibus venustatis est
nihil; caecus enim amor rectum nescit iudicium. Neque tam mihi

33 molestum fuit praeter meritum tantopere abs te laudari, quam
gratum iucundumque a tanto tamque erudito viro non solum diligi,
verum etiam amari.

Ego certe, mi Corneli suauissime, si quid miki credis, nescio quid
omnium vehementius optare potuerim quam, vt singulari te semper

6o ac plurimo (vt dignum fuit) amore complexus sum, ita et te mihi
vicissim mutuis respondere affectibus. Itaque libet tuis ad me
verbis vti, eaque mea facere: ‘id ynum dixisse sufficiat, omnibus me
votis exposcere, vnum tecum fraternitatis habere consortium, vnum
mutuae exercitationis studium ac vnum denique solidae caritatis

6; firmamentum.’ Atque sicut iucundissimo tuae erga me beneuolentiae
argumento ex meis tuisque versibus vnum compegisti Apologeticum,
ita duos (si tamen id fieri potest vt quidquam inter amicos diuisum
reperiamus) duorum animos vnum amoris mutui vinculum con¬
nectat; vt, sicut tui meo carmini et tuis mei intexti sint versibus,

ro ita et tuus in me et meus in te semper habitet animus : et si locorum
interuallo seiuncti simus, corporibus rarius quam volemus vna esse
poterimus, animorum tamen coniunctione, literarum vicissitudine,
officiorum studio ita fruemur, vt nunquam non vna esse videamur.

Porro, vt scribis, quidquid inuidiam, quidquid aemulationem

39. aures add. LB. 42. coniecturam O! : correxi. 60. te LB.: me 0.
42. coniectaram] I owe this correc- 6r. tuis .. . verbis] Ep. ro. 12-5¬
tion to Mr. W. F. R. Shilleto. 74. vt seribis] Ep. 19. 35, 6.