1489] ay
1920. To CoRNELIUS GERARD.
Vita Erasmi p. 157. Steyn.
Lond. xxxi. 3: LB. App. 407. 15 May (1489?)
ERASMVS ROTERODAMVS CORNELIO GAVDANO VNDECVNQVE
DOCTISSIMO 8.
Ivoprnaro mihi atque praeter spem (iam enim prorsus exciderat)
redditus est per dominum Ioannem, tum tui tum etiam mei amantis¬
simum, libellus tuus, Corneli omnium mihi charissime; quem vbi
abs te ipso narrante perfectum esse didiceram, quid ex eo voluptatis
ceperim haud facile dictu puto, quippe qui me tantum abs te con¬
secutum esse intelligerem, quantum ne sperare quidem vnquam
potui. Quanquam cum Martinum istuc, vt quidquam vel literarum
vel carminum tuorum ad nos referret, mitterem, aiebat nos reuisens
id tibi animo sedere sententiae, vt iuberes nos priores glaciem, vt
aiunt, scindere, deinde te quamprimum vicissitudinem redditurum. 10
Et iam certe nescio quid operis in manibus tibi esse narrabat, quod
nostro dedicare nomini statueras. Parabam itaque ego primus (non
quod tanquam caeteris aut literis vel aetate praestantior, sed tanquam
tui omnium amantissimus) id carminis, quod istuc tandem aduolasse
scribis. Porro cur non maturius ad te peruenerit, satis emirari 1
nequeo. Tanta enim solicitudine, tanta vehementia illi mandaram,
vt si qua in re ynquam mihi quid gratificaturus esset, in hac vna,
quam omnium essem facturus maximi, mihi sedulo morem gereret
idque ad te perferre maturaret, vt maiore nequiuerim.
Nec sane id me aut inanis arrogantiae gratia aut inuidiae stimulis 20
egisse suspiceris velim (neque enim tanti aestimo mea poemata, quae
gloriam mihi comparent, sed pudorem); quod magis ob id causae
actum indubitato tibi, quod vtique facturus es, persuadeas, vt meis
ineptiis aliquid tuorum elicerem carminum, non aliter quam Pan
agresti calamo citharam suscitabat Apollinis. Neque enim alia te 2
lege seripturum esse asserebat. Sed ille, vt ex tuis accipio literis, et
meo me voto et tuo te fraudans desiderio penes se seruauit recon¬
ditum, dissimulauitque ad te perferre; propterea forte, quo facilius
dissimularet imperitiam. Cuius quidem ambages si ego resciscere
potuissem, alterum mehercule e duobus vel improbitate mea ex- 3o
torsissem, vt aut tibi tradidisset aut certe alteri cuilibet commit¬
tendum reddidisset. Sed ille technas suas mira dissimulabat
industria. Nam cum ex eo istinc redeunte quid tecum aut abs te
actum esset, solliciti sciscitaremur, ille argutam nobis et bene longam
22, 3. quod . . . quod correxi : quid... quid 0! 29, desimularet 0!
2. Ioannem] Cf. Epp. 21. 28 and 23. 109; and perhaps 1. 13 n.