8 LETTERS OF ERASMUS [1488
vllum amicitiae officium esse puto quam hac scribendi inter se
vicissitudine vti. Quod itaque, mi Francisce charissime, diligentius
5 contuenti mihi subtristis iam dudum frons tua apparet, nescio quid
mali portendit. Solet enim plerumque internus animi dolor in
vultum erumpere, mentisque habitus in fronte non aliter quam
in speculo relucere. Intelligo itaque non obscure (quid id sit
incertus) certe aliquid esse quod tibi doleat, quod te excruciet. Et
10 hercule, mi Francisce, (fidem habe mihi) dolet et mihi dolor tuus,
nec vllus mihi potest esse laetitiae locus, vbi te moerore confectum
aspicio. Quid autem sit quod te male habet, vt mihi indices, te
etiam atque etiam rogo. Si quid mea poterit opera, te aut re aut
certe consilio iuuero. Quod si a me doloris tui orta est causa, dabo
15 operam vt per me quamprimum corrigatur itidem. Quaeso te,
animae dimidium meae, ne te in re mediocri tam dire excrucies.
Virum te praebe, excute quidquid in te est mollioris animi. Hoc
pacto et tibi consulueris et profecto me tui amantissimum hilarem
laetumque reddideris.
Vita Erasmi p. 154. N (Steyn.)
Lond. xxxi. 2: LB. App. 478. Cc. 1488.)
ERASMVS ROTERODAMVS SERVATIO AMICO INTEGERRIMO S.
Qvinrem tuam, ne inertiam dicam, Seruati mi, indies admiror
vehementius ; nec emirari queo, qui omnibus literarum commodis
affatim arridentibus, quae sola superest, operam cures inpendere
nullam. Ais quidem aegre te admodum ferre imperitiam tuam;
5 sed quid, quaeso, tibi sententiae est? Non dubitarunt celeberrimi
veterum saeculorum viri literarum comparandarum gratia dulcem
patriam tristi mutare exilio, alias calentes sole terras inuisere,
innumera procellosi maris subire discrimina, quiduis denique et
operae et impendii ferre; et tu bonae spei columen dormienti tibi
10 haec confecturos deos putas? Num eam legisti fabellam, quae in
rustico tuam condemnat incuriam? Nam is cum forte quadrigae
suae rotam luto haerere nec a iugalibus euelli posse conspiceret, ipse
otiosus in auxilium summos inuocasse diuos dicitur ; quo iam dudum
incassum orante [quo nihil exorante] id Apollo e nubibus oraculi
15 reddiderit: Si tibi auxilio esse deos cupis, ipse quoque dexteram
admoueas necesse est. Haud aliter tu quoque, Seruati mi, si tantus
te (vt ais) literarum tenet affectus, tua imprimis opera opus est;
14. 9. excruciet corrext: excruciat 0'.
15. 7. calentes] cf. Hor. Cwm. 2, 16. 18.