OCR
8 LETTERS OF ERASMUS [1488 co vllum amicitiae officium esse puto quam hac scribendi inter se vicissitudine vti. Quod itaque, mi Francisce charissime, diligentius 5 contuenti mihi subtristis iam dudum frons tua apparet, nescio quid mali portendit. Solet enim plerumque internus animi dolor in vultum erumpere, mentisque habitus in fronte non aliter quam in speculo relucere. Intelligo itaque non obscure (quid id sit incertus) certe aliquid esse quod tibi doleat, quod te excruciet. Et 10 hercule, mi Francisce, (fidem habe mihi) dolet et mihi dolor tuus, nec vllus mihi potest esse laetitiae locus, vbi te moerore confectum aspicio. Quid autem sit quod te male habet, vt mihi indices, te etiam atque etiam rogo. Si quid mea poterit opera, te aut re aut certe consilio iuuero. Quod si a me doloris tui orta est causa, dabo 15 operam vt per me quamprimum corrigatur itidem. Quaeso te, animae dimidium meae, ne te in re mediocri tam dire excrucies. Virum te praebe, excute quidquid in te est mollioris animi. Hoc pacto et tibi consulueris et profecto me tui amantissimum hilarem laetumque reddideris. 15. To SERVATIUS ROGERUS Vita Erasmi p. 154. N (Steyn.) Lond. xxxi. 2: LB. App. 478. Cc. 1488.) ERASMVS ROTERODAMVS SERVATIO AMICO INTEGERRIMO S. Qvinrem tuam, ne inertiam dicam, Seruati mi, indies admiror vehementius ; nec emirari queo, qui omnibus literarum commodis affatim arridentibus, quae sola superest, operam cures inpendere nullam. Ais quidem aegre te admodum ferre imperitiam tuam; 5 sed quid, quaeso, tibi sententiae est? Non dubitarunt celeberrimi veterum saeculorum viri literarum comparandarum gratia dulcem patriam tristi mutare exilio, alias calentes sole terras inuisere, innumera procellosi maris subire discrimina, quiduis denique et operae et impendii ferre; et tu bonae spei columen dormienti tibi 10 haec confecturos deos putas? Num eam legisti fabellam, quae in rustico tuam condemnat incuriam? Nam is cum forte quadrigae suae rotam luto haerere nec a iugalibus euelli posse conspiceret, ipse otiosus in auxilium summos inuocasse diuos dicitur ; quo iam dudum incassum orante [quo nihil exorante] id Apollo e nubibus oraculi 15 reddiderit: Si tibi auxilio esse deos cupis, ipse quoque dexteram admoueas necesse est. Haud aliter tu quoque, Seruati mi, si tantus te (vt ais) literarum tenet affectus, tua imprimis opera opus est; 14. 9. excruciet corrext: excruciat 0'. 15. 7. calentes] cf. Hor. Cwm. 2, 16. 18.