OCR Output

1488] TO SERVATIUS ROGERUS 87

mihi portendere. Dolebam itaque, crede mihi, non mediocriter et 35

ego, cum dolore confici conspicerem sodalem meum carissimum
atque animae dimidium meae. Quid enim, mi Seruati, tibi acerbi
accidit vnquam quod non me multo quam te crudelius excruciauerit ?
Quid autem tibi doleret, non omnino, si non fallebar, eram nescius.
De impudentia illius loquar, qua te indigne atque iniuria ibidem 40
criminatus est. Sed, quaeso, ne te ob rem exiguam nimium afflictes,
anime mi, atque excrucies. Memineris, obsecro, homines nos esse,
non deos, eaque lege natos vt omnibus fortunae casibus subiaceamus,

Et quis non eausas mille doloris habet ?

Memineris hanc non tuam vnius sed communem omnium sortem 45
esse mortalium. Praeterea, si pauca occurrant et quidem meo
iudicio parua admodum vnde doleas, certe plurima sunt (tantum
bona si tua noris) quibus multo iustius gaudeas.

Ne igitur diu te morer, si quid Erasmi tui apud te preces valebunt,
si vnquam quicquam mea causa facturus es, id vnum abs te peto 5o
contendoque, vt te colligas virumque praebeas, ne te diutius detineat
maeror. Quin magis summo enitere studio vt in talem euadas
virum qui eos qui tibi insultant tu vicissim irrideas; idque
iamdudum confectum esset, si nostris monitis obtemperatum esset.
At nune quoque quoniam nihil est quod non studio faueat, et res et
locus, ipsa quoque temporis amoenitas, non mediocre mihi videtur
colendarum literarum incitamentum.
resedit hactenus torporis et ignauiae.

on
ot

Fac excutias quidquid in te
Atque, vt acrius accendaris,
scito idipsum egisse Gualterum nostrum, totumque eum in literarum
studio versari. Nec vlla res ei tam dolet quam quod non iam olim 60
id inceperit. Fac semper hilari sis animo; ceterum quod abs te
requiram est nihil. Gulielmus meus erit tibi omnibus in rebus et
adiutorio et solatio, quandoquidem me fugis; quem et ego, id vt
sedulo faciat, assidue monebo. Vale.

14, To FRANCIS THEODORIC.
Vita Erasmi p. 177.

(Steyn.)
Lond. xxxi. 15: LB. App. 434.

Cc. 1488.)
ERASMVS ROTERODAMYVS FRANCISCO SVO S.

Qvoniam tantus in te meus amor vt nihil accedere possit, non
potui non interdum meas ad te dare literas; neque enim iucundius

13. 44. Et quis non] Ov. Rem. Am. 572.

48. bona] cf. Verg. G. 2. 458.

59. Gualterum] Probably ‘Galterus,
conciuis suus,’a young man on whom
William Herman (Ep. 33), mentioned
below (1. 62), wrote two epitaphs de¬
ploring his early death and mention¬

ing his devotion to learning, There
is nothing to show whether he was an
inmate of the monastery. See Sylua
Odarum, 7 and 8, attributed also to
Erasmus in Scriverius’ MS. of the Car¬
mina varia LB, viii. 584; for the cause
of the confusion perhaps cf. Ep. 34. 22.