OCR Output

1488 | TO SERVATIUS ROGERUS 89

nec diuum nec hominum quemquam profuturum speres, si tibi
defueris ipse. Omnia enim dii mortalibus labore vendunt.

Dii tibi dent animos, a te nam caetera sumes. 20

Quo tu, quaeso, pallio in tanta codicum copia, tanta eruditorum
praesentia, imo beneuolentia, tuam praetexueris inertiam ? Quam
excusandi profers materiam ?

Si itaque, quod solum superest, mi Seruati, quod optas assequi
cupis (cupis autem, si sanum sapis), nostris monitis aurem praebeas 25
necesse est. Imprimis vt retecto erga nos animo viuas apprime opus
est. Tune inter amicos celandum esse quippiam censes? Gratias
solutis zonis noster describit Horatius, et tu (te) nescio quo simula¬
tionis cingulo contrahis. Profecto aut tu errore duceris, aut non
recte definiuit amicum qui dixit: Amicus est vnus animus in duobus 30
corporibus. Communi ergo in nos animo sis operaepretium puto ;
nec sciscitari dubia, nec ignorata pudeat fateri. Deinde id co quo
pergis omnium conducet maxime, si crebrius ac facis ad nos
scripseris; nec id sane pristino tuo more mendicatas quasdam
sententiolas, imo (quod turpius est) voces hine ex Bernardo, illinc ex 35
Claudiano passim coaceruando, tuisque non aliter quam sibi cornicula
pauonis plumas aptando, imo inepte assuendo : neque enim id est
literas condere sed colligere. Nec nos tam crassi ingenii tamque
stupidos suspicere, qui nequeamus discernere quid e tuo, quid alieno
fonte mutuatus sis. Quin magis pro tui ingenii viribus (atque id 40
quoque ex tempore malim) quidquid in buccam venerit scribe.
Nec te barbarismi, si qui inciderit, pudeat; senties nos correctores,
non irrisores. Quo pacto curabitur vulnus quod non aperitur? Aut
quid illos celare contendis id quod in te esse te ipso clarius norunt
et certius? Sed esto nos fugerit: idcircone in te non est, quia 45
in te esse nescitur ?

Si itaque, Seruati sodalium meorum carissime, non dico me, sed
si teipsum amas, si vlla tuae tibi cura salutis, meis. animum
praebe hortatibus, excute torporem, pusillanimitatem exue, virum
indue, tandemque vel sero operi manum impone. Quousque te 50
hodiernus eludit dies sub expectatione crastini? Vide, quaeso,
quantum iam temporis inter digitos, vt aiunt, fluxerit; anni iam
abiere quatuor, cum in eodem haesitas luto. Quod si primum

28. zonis LB. : sonis 0'. 42. O': quid inciderit Lond. : qui inciderint LB.
53. luto LB : tuto 0,

20. Dii] Cf. Ov. Ep. Poni. 2. 1. 53. Fathers.’ His Sermones were printed

28. Horatius] Carm. 1. 30. 5, 6. by Schoffer at Mainz, 14 April 1475;

go. qui dixit] Pythagoras. See his Epistolae by the Brethren of the
Adagia 2. Common Life at Brussels, rz April

35. Bernardo] St. Bernard of Clair- 1481. F
Vaux (1091-71153), ‘the last of the 53. Quod si] Cf. Ep. 13. 52-4.

ALLEN H