OCR
1488 | TO SERVATIUS ROGERUS 89 nec diuum nec hominum quemquam profuturum speres, si tibi defueris ipse. Omnia enim dii mortalibus labore vendunt. Dii tibi dent animos, a te nam caetera sumes. 20 Quo tu, quaeso, pallio in tanta codicum copia, tanta eruditorum praesentia, imo beneuolentia, tuam praetexueris inertiam ? Quam excusandi profers materiam ? Si itaque, quod solum superest, mi Seruati, quod optas assequi cupis (cupis autem, si sanum sapis), nostris monitis aurem praebeas 25 necesse est. Imprimis vt retecto erga nos animo viuas apprime opus est. Tune inter amicos celandum esse quippiam censes? Gratias solutis zonis noster describit Horatius, et tu (te) nescio quo simulationis cingulo contrahis. Profecto aut tu errore duceris, aut non recte definiuit amicum qui dixit: Amicus est vnus animus in duobus 30 corporibus. Communi ergo in nos animo sis operaepretium puto ; nec sciscitari dubia, nec ignorata pudeat fateri. Deinde id co quo pergis omnium conducet maxime, si crebrius ac facis ad nos scripseris; nec id sane pristino tuo more mendicatas quasdam sententiolas, imo (quod turpius est) voces hine ex Bernardo, illinc ex 35 Claudiano passim coaceruando, tuisque non aliter quam sibi cornicula pauonis plumas aptando, imo inepte assuendo : neque enim id est literas condere sed colligere. Nec nos tam crassi ingenii tamque stupidos suspicere, qui nequeamus discernere quid e tuo, quid alieno fonte mutuatus sis. Quin magis pro tui ingenii viribus (atque id 40 quoque ex tempore malim) quidquid in buccam venerit scribe. Nec te barbarismi, si qui inciderit, pudeat; senties nos correctores, non irrisores. Quo pacto curabitur vulnus quod non aperitur? Aut quid illos celare contendis id quod in te esse te ipso clarius norunt et certius? Sed esto nos fugerit: idcircone in te non est, quia 45 in te esse nescitur ? Si itaque, Seruati sodalium meorum carissime, non dico me, sed si teipsum amas, si vlla tuae tibi cura salutis, meis. animum praebe hortatibus, excute torporem, pusillanimitatem exue, virum indue, tandemque vel sero operi manum impone. Quousque te 50 hodiernus eludit dies sub expectatione crastini? Vide, quaeso, quantum iam temporis inter digitos, vt aiunt, fluxerit; anni iam abiere quatuor, cum in eodem haesitas luto. Quod si primum 28. zonis LB. : sonis 0'. 42. O': quid inciderit Lond. : qui inciderint LB. 53. luto LB : tuto 0, 20. Dii] Cf. Ov. Ep. Poni. 2. 1. 53. Fathers.’ His Sermones were printed 28. Horatius] Carm. 1. 30. 5, 6. by Schoffer at Mainz, 14 April 1475; go. qui dixit] Pythagoras. See his Epistolae by the Brethren of the Adagia 2. Common Life at Brussels, rz April 35. Bernardo] St. Bernard of Clair- 1481. F Vaux (1091-71153), ‘the last of the 53. Quod si] Cf. Ep. 13. 52-4. ALLEN H