OCR
1488] TO SERVATIUS ROGERUS 87 mihi portendere. Dolebam itaque, crede mihi, non mediocriter et 35 ego, cum dolore confici conspicerem sodalem meum carissimum atque animae dimidium meae. Quid enim, mi Seruati, tibi acerbi accidit vnquam quod non me multo quam te crudelius excruciauerit ? Quid autem tibi doleret, non omnino, si non fallebar, eram nescius. De impudentia illius loquar, qua te indigne atque iniuria ibidem 40 criminatus est. Sed, quaeso, ne te ob rem exiguam nimium afflictes, anime mi, atque excrucies. Memineris, obsecro, homines nos esse, non deos, eaque lege natos vt omnibus fortunae casibus subiaceamus, Et quis non eausas mille doloris habet ? Memineris hanc non tuam vnius sed communem omnium sortem 45 esse mortalium. Praeterea, si pauca occurrant et quidem meo iudicio parua admodum vnde doleas, certe plurima sunt (tantum bona si tua noris) quibus multo iustius gaudeas. Ne igitur diu te morer, si quid Erasmi tui apud te preces valebunt, si vnquam quicquam mea causa facturus es, id vnum abs te peto 5o contendoque, vt te colligas virumque praebeas, ne te diutius detineat maeror. Quin magis summo enitere studio vt in talem euadas virum qui eos qui tibi insultant tu vicissim irrideas; idque iamdudum confectum esset, si nostris monitis obtemperatum esset. At nune quoque quoniam nihil est quod non studio faueat, et res et locus, ipsa quoque temporis amoenitas, non mediocre mihi videtur colendarum literarum incitamentum. resedit hactenus torporis et ignauiae. on ot Fac excutias quidquid in te Atque, vt acrius accendaris, scito idipsum egisse Gualterum nostrum, totumque eum in literarum studio versari. Nec vlla res ei tam dolet quam quod non iam olim 60 id inceperit. Fac semper hilari sis animo; ceterum quod abs te requiram est nihil. Gulielmus meus erit tibi omnibus in rebus et adiutorio et solatio, quandoquidem me fugis; quem et ego, id vt sedulo faciat, assidue monebo. Vale. 14, To FRANCIS THEODORIC. Vita Erasmi p. 177. (Steyn.) Lond. xxxi. 15: LB. App. 434. Cc. 1488.) ERASMVS ROTERODAMYVS FRANCISCO SVO S. Qvoniam tantus in te meus amor vt nihil accedere possit, non potui non interdum meas ad te dare literas; neque enim iucundius 13. 44. Et quis non] Ov. Rem. Am. 572. 48. bona] cf. Verg. G. 2. 458. 59. Gualterum] Probably ‘Galterus, conciuis suus,’a young man on whom William Herman (Ep. 33), mentioned below (1. 62), wrote two epitaphs deploring his early death and mentioning his devotion to learning, There is nothing to show whether he was an inmate of the monastery. See Sylua Odarum, 7 and 8, attributed also to Erasmus in Scriverius’ MS. of the Carmina varia LB, viii. 584; for the cause of the confusion perhaps cf. Ep. 34. 22.