OCR Output

LETTERS OF ERASMUS [1488

13. To SERVATIUS ROGERUS
Vita Erasmi p. 166. (Steyn.)
Lond. xxxi. 8: LB. App. 480. (c. 1488.)
ERASMYS ROTERODAMYS SERVATIO AMICO VNICE DILECTO 8.

Vr nihil omnium rerum iucundius, nihil suauius est quam amaro
amarique, ita mea quidem sententia, mi Seruati, nihil ex aduerso
molestius, nihil infaelicius quam amare nec amari: vtque nihil
humanius est quam amantem redamare, ita quoque nihil est ab

5 homine alienius, ferae vicinius, quam amantem aduersari, ne dicam
odio habere. Iam forte suspicaberis ideireo id me texere exordii,
vt rursum te mihi conciliem abruptamque inter nos gratiam denuo
resarciam. Sed quid ego id mihi de muta promittam epistola,
quod neque blandimenta neque preces vllae coram fusae potuerunt,

ro imo ne lachrimae quidem? Nihil a me intentatum relictum est
quibus animus flecti iuuenilis possit; at tu adamante durior in
tua vsque sententia persistis. Quid ego mihi post hac promittam
infaelix, aut quid spei reliquum est? Rursusne inani sudore cum
Sisypho aduersus montem saxum incipiam voluere? Minime.

15 Sed quid? Ergone deserto sodali viduus et sine amico instituo
viuere? At equidem sine amico vitam non vitam, imo mortem
puto; aut certe, si vita appellanda est, primum misera est, deinde
non hominis sed ferarum vita. Egoque eo ingenio sum (si a me ipso
laudandus sum) vt nihil in hac vita amicitiae anteferendum putem,

20 nihil auidius expetendum, nihil studiosius conseruandum, Ve¬
runtamen quoniam iuxta Vergilium

Te nunquam nostri poterunt mutare labores,

hac, quam omnium mihi cupio maxime, carendum mihi est. Durum
quidem, sed leuius fit patientia quidquid corrigere est nefas.
25 Quanquam autem, mi Seruati charissime, tu iam Erasmi tui oblitus
es (loquar enim mollius), illo tamen Seruatii sui et meminit et
meminerit,
Dum memor ipse sui, dum spiritus illius artus

habitabit. Tu illum contemnas, tu auerseris, tu odias licebit; ille
30 tamen te nunquam non amare poterit, non colere, non obseruare,
Hesterna die, mi Seruati, aliquid solatii praebiturus te conue¬
nissem, nisi tibi vsque adeo praesentiam meam molestam cogno¬
scerem; videbam enim immutatos vultus tuos, demissos oculos,
colorem subtristem, atque omnis corporis gestus nescio quid doloris

21. Vergilium] cf. Ecl. 10. 64. 28, Dum] cf. Verg. den. 4. 336.