OCR
LETTERS OF ERASMUS [1488 13. To SERVATIUS ROGERUS Vita Erasmi p. 166. (Steyn.) Lond. xxxi. 8: LB. App. 480. (c. 1488.) ERASMYS ROTERODAMYS SERVATIO AMICO VNICE DILECTO 8. Vr nihil omnium rerum iucundius, nihil suauius est quam amaro amarique, ita mea quidem sententia, mi Seruati, nihil ex aduerso molestius, nihil infaelicius quam amare nec amari: vtque nihil humanius est quam amantem redamare, ita quoque nihil est ab 5 homine alienius, ferae vicinius, quam amantem aduersari, ne dicam odio habere. Iam forte suspicaberis ideireo id me texere exordii, vt rursum te mihi conciliem abruptamque inter nos gratiam denuo resarciam. Sed quid ego id mihi de muta promittam epistola, quod neque blandimenta neque preces vllae coram fusae potuerunt, ro imo ne lachrimae quidem? Nihil a me intentatum relictum est quibus animus flecti iuuenilis possit; at tu adamante durior in tua vsque sententia persistis. Quid ego mihi post hac promittam infaelix, aut quid spei reliquum est? Rursusne inani sudore cum Sisypho aduersus montem saxum incipiam voluere? Minime. 15 Sed quid? Ergone deserto sodali viduus et sine amico instituo viuere? At equidem sine amico vitam non vitam, imo mortem puto; aut certe, si vita appellanda est, primum misera est, deinde non hominis sed ferarum vita. Egoque eo ingenio sum (si a me ipso laudandus sum) vt nihil in hac vita amicitiae anteferendum putem, 20 nihil auidius expetendum, nihil studiosius conseruandum, Veruntamen quoniam iuxta Vergilium Te nunquam nostri poterunt mutare labores, hac, quam omnium mihi cupio maxime, carendum mihi est. Durum quidem, sed leuius fit patientia quidquid corrigere est nefas. 25 Quanquam autem, mi Seruati charissime, tu iam Erasmi tui oblitus es (loquar enim mollius), illo tamen Seruatii sui et meminit et meminerit, Dum memor ipse sui, dum spiritus illius artus habitabit. Tu illum contemnas, tu auerseris, tu odias licebit; ille 30 tamen te nunquam non amare poterit, non colere, non obseruare, Hesterna die, mi Seruati, aliquid solatii praebiturus te conuenissem, nisi tibi vsque adeo praesentiam meam molestam cognoscerem; videbam enim immutatos vultus tuos, demissos oculos, colorem subtristem, atque omnis corporis gestus nescio quid doloris 21. Vergilium] cf. Ecl. 10. 64. 28, Dum] cf. Verg. den. 4. 336.