LB. App. 490. (Steyn-)
ye (e. 1488.)
ERASMVS SERVATIO SVO 8,
Mrraris forsan quid obstiterit, Seruati mi, quo tanto temporis orbe
nihil ad te litterarum dederim, et fortasse aut pristinum mihi
excidisse propositum aut meum in te amorem elanguisse suspicaris.
Neutrum autem obstitisse putes velim; neque enim animus defuit
sed otium, non voluntas sed facultas. Vellem eam mihi vitae 5
libertatem fata sinerent quam natura contulit ; longe ad docendum
quam ad accipiendum experirere promtiorem. Sed vides ipse quanto
tumultu fremant omnia, quidque inter has vitae aerumnas otii mihi
reliquum sit te non latere arbitror. Parce itaque, quaeso te, silentio
nostro, et ipse quod potes in virum euadas elabora. Vbi autem ro
serenior fortuna emerserit, propositum repetemus opus. Vale meque,
vt facis, ama.
12. To FRANCIS THEODORIO.
Steyn.)
LB. App. 436. Nu
PD: 43 (e. 1488.)
ERASMVS ROTERODAMVS FRANCISCO SVO S.
Qvop me vt aliquid ad te dem litterarum tantopere non hortaris
modo, verum etiam rogas orasque, est quidem, mi Francisce, ne
mentiar, non imbenigni tui erga me animi indicium. Verum si
temporum rerumque conditio tuaque fides meo in te per omnia
responderent amori, non sinerem, mi Francisce, me hisce in rebus 5
admoneri, nedum rogari. Et quidem quis, obsecro, in hac parte
aeque facilis, aeque impiger atque ego? Fidem habe mihi, nihil
aeque iucundum ducerem quam cum homine amicissimo assidua
scribendi vicissitudine decertare. At nunc, mi Francisce, quoniam
suspecta est mihi (loquar enim seuerius) fides tua, eaque omnium 10
rerum perturbatio est vt iam ne fidissimo quidem tuto fidendum
sit, quid mihi faciendum existimas? Scribamne an potius taceam ?
Alterum hercle tutius, alterum tamen benigni magis ingenii esse
puto. Quanquam itaque nonnihil metuam, ne quid ex ea quae
mihi tecum est consuetudine nascatur incommodi, pro mei tamen 15
erga te amoris integritate veterique nostra amicitia tuis votis morem
gerere statui. Neque decet inter nos, qui fraterno vinculo iungimur,
quidquam aut odii aut simultatis intercedere. Porro cum tu sua¬
uioris in me animi factus fueris, suauiores quoque meae ad te litterae
ibunt. Vale. 20
12. 14. nonnihil scripsi : nihil LB.