OCR
1488] 85 11. To SERVATIUS ROGERUS LB. App. 490. (Steyn-) ye (e. 1488.) ERASMVS SERVATIO SVO 8, Mrraris forsan quid obstiterit, Seruati mi, quo tanto temporis orbe nihil ad te litterarum dederim, et fortasse aut pristinum mihi excidisse propositum aut meum in te amorem elanguisse suspicaris. Neutrum autem obstitisse putes velim; neque enim animus defuit sed otium, non voluntas sed facultas. Vellem eam mihi vitae 5 libertatem fata sinerent quam natura contulit ; longe ad docendum quam ad accipiendum experirere promtiorem. Sed vides ipse quanto tumultu fremant omnia, quidque inter has vitae aerumnas otii mihi reliquum sit te non latere arbitror. Parce itaque, quaeso te, silentio nostro, et ipse quod potes in virum euadas elabora. Vbi autem ro serenior fortuna emerserit, propositum repetemus opus. Vale meque, vt facis, ama. 12. To FRANCIS THEODORIO. Steyn.) LB. App. 436. Nu PD: 43 (e. 1488.) ERASMVS ROTERODAMVS FRANCISCO SVO S. Qvop me vt aliquid ad te dem litterarum tantopere non hortaris modo, verum etiam rogas orasque, est quidem, mi Francisce, ne mentiar, non imbenigni tui erga me animi indicium. Verum si temporum rerumque conditio tuaque fides meo in te per omnia responderent amori, non sinerem, mi Francisce, me hisce in rebus 5 admoneri, nedum rogari. Et quidem quis, obsecro, in hac parte aeque facilis, aeque impiger atque ego? Fidem habe mihi, nihil aeque iucundum ducerem quam cum homine amicissimo assidua scribendi vicissitudine decertare. At nunc, mi Francisce, quoniam suspecta est mihi (loquar enim seuerius) fides tua, eaque omnium 10 rerum perturbatio est vt iam ne fidissimo quidem tuto fidendum sit, quid mihi faciendum existimas? Scribamne an potius taceam ? Alterum hercle tutius, alterum tamen benigni magis ingenii esse puto. Quanquam itaque nonnihil metuam, ne quid ex ea quae mihi tecum est consuetudine nascatur incommodi, pro mei tamen 15 erga te amoris integritate veterique nostra amicitia tuis votis morem gerere statui. Neque decet inter nos, qui fraterno vinculo iungimur, quidquam aut odii aut simultatis intercedere. Porro cum tu suauioris in me animi factus fueris, suauiores quoque meae ad te litterae ibunt. Vale. 20 12. 14. nonnihil scripsi : nihil LB.