OCR Output

84 LETTERS OF ERASMUS [1487

intellexero, exanimaueris ilico. Parce quaeso amanti, non es ignarus
meorum morum, ingenium meum non ignoras. Tenerioris animi
sum quam qui tam crudeles ludos totiens perferre possim; atque
etiam, si apertius dicendum est, non est amantis officium amantem
30 laedere, ne ioco quidem. Quod si, vt scribis, hoc prior te laesi
quod simulare et dissimulare te dixerim, cogita quaeso, mi Seruati,
si id tibi tam durum atque acerbum auditu, quanto id mihi acerbius
perferre quotidie abs te. Et quid tam abest a vera amicitia quam
quidquam celare amicum, praesertim quod illius referat nosse?
35 Modo negare, modo asserere atque identidem vertere sermonem,
obsecro te, an non id simulare est ac dissimulare? Age enim, age
mihi vt lubet, tantum quaeso ne his artibus homini tibi amicissimo
illuseris. Vtvt se res habet, plane edicito; pudenti enim animo
nescio an quidquam sit molestius. Quod si hac vna in re te exorare
40 nequeo, et, vt apud Virgilium est, g
Misero lachrimae voluuntur inanes,
Mortem oro, taedet coeli conuexa tueri.
Vale, spes mea, vitae solatium vnicum. Fac, amabo, vt tuae

quamprimum ad nos veniant literae.

10. To Francis THEODORIC.
Vita Erasmi p. 163. (Steyn.)
Lond. xxxi. 6: LB. App. 496. lc. 1488.)

[This Francis is perhaps the Franciscus Theodorici of Gouda (? de Backer ; cf.
App. 2), who was at one time a monk at Sion, near Delft, and afterwards Prior
of Hemsdonck (+8 Sept. 1513; cf. Ep. 296. 228). In view of the connexion
between Sion, Steyn, and Hemsdonck (App. 2), he may at this time have been
resident in Steyn (cf. Ep. 35. 129 and Gouda MS. 1323. f. 21). He is perhaps
the Francis who visited Erasmus in the winter of 1501-2 (Epp. 167, 8); and
through whom in 1505-6 Erasmus gathered, probably for publication, the
epistles composed during his monastic life (Ep. 186). The volumes of Francis’
letters and poems addressed to his ‘consobrinus’ Snoy, which were at one time
in Boxhorn’s library at Leiden, are not now to be found. See van Heussen,
i. 307, and I. W(alvis), Beschryv. d. Stad Gouda, i. 244.]

ERASMYS ROTERODAMVS FRANCISCO THEODORICO S.

Qvop literis animum tuum dederis et propriae salutis rationem
habere coeperis, id tum tibi summae vtilitati, tum mihi ineffabili
voluptati futurum est. Sed quo id quod cupis consequaris (cum viae
nondum gnarus es) operae pretium est vt nostris consiliis aurem

5 praebeas, et profecto id tibi persuadeas (quod) non secus in ista tua
causa acturus sum quam in mea ipsius. Siquidem tua salus, crede
mihi, non minus mihi cordi est quam tibi tua ipsius aut mea ipsius
mihi. Quamobrem, si sapis, fac pro nostris monitis vitam tuam
instituas; quoniam si sine duce iter ingrediaris, facile erraueris. Vale.

9. 28. possim scripsi: possum 0},

9. 31. simulare] Epp. 7. 41 and 8. 15n. 40. Virgilium] Aen. 4. 449 and 451.