OCR Output

1487 | TO SERVATIUS ROGERUS 83

vnus es qui medelam ferre possis, qui dolores in gaudia, qui luctus
in risum vertere facillime queas. Itaque, mi Seruati charissime,
si eam amicitiam, quam olim velim maxime, abs te consequi nequeo, 80
saltem quaeso vulgaris sit inter nos consuetudo; quod si eam
quoque mihi negandam putas, nihil est quod diutius viuere velim.
Quae autem animo tuo hisce de rebus sedeat sententia, quaeso vt
quamprimum literis me certiorem facias, atque id quidem ex animo,
non pro veteri tuo more dissimulanter. Vale, vnica spes vitae 85
meae.

9. To SERVATIUS ROGERUS
Vita Erasmi p. 185. (Steyn.)
Lond. xxxi. 19: LB. App. 483. <c. 1487.)
ERASMVS ROTERODAMVS SERVATIO SODALIVM IVCVNDISSIMO S.

Ersr, mi Seruati suauissime, tales fuerint literae tuae vt eas sine
multis lachrimis minime legere potuerim, tamen animi mei dolorem,
qui me iam misere confecerat, non pepulere modo, verum etiam
incredibili ac insperata voluptate affecere. Sed quid conueniunt
lachrimis gaudia ? Inter legendum enim tuam dulcissimam epistolam 5
optatissimique tui in me amoris testem haud futilem et gaudens
flebam et flens aeque gaudebam. At prius totis diebus moeroris
lachrimis ploratum est: tum vero largus ille humor, quo tuas riga¬
bam literas, non de pectoris dolore sed de incredibili tui amore
manabat. Habet enim, crede mihi, et amor lachrimas suas; habet 10
sua et gaudia. Et quidem, mi Seruati, quis tam saxei pectoris est,
quem tua talis non flere cogat epistola? Quanta in ea verborum
suauitas, quae sententiarum gratia, quid in ea non affectum, quid
non amorem praecipuum redolet? Hane quoties lego (lego enim
pene omni hora) videor mihi Seruatii mei suaues audire voces, vultus 15
intueri amicissimos. Vbi tamen coram miscere sermonem minime
licet, illa mihi solatio est ; illa me tibi refert absentem, illa Seruatio
me coniungit absenti, vt aptissime illud Virgilianum mihi conueniat,

Absens absentem auditque videtque.

Locupletiorem itaque atque etiam beatiorem tuis me reddidisti 20
literis quam Alexandrum Magnum triumphorum numerus aut suae
Croesum diuitiae.

Sed obsecro te, animae dimidium meae, per meum in te qui non
vulgaris est amorem, ne me rursum in dolorum abyssum deiicias.
Fidem habe mihi, tam moleste fero iram tuam vt si rursum eam 25

9.8. rigabam ZB.: vigebam 0'. 10. manabat correxi : manabant 0'.

9, 18. Virgilianum] Aen. 4. 83.