OCR
1487 | TO SERVATIUS ROGERUS 83 vnus es qui medelam ferre possis, qui dolores in gaudia, qui luctus in risum vertere facillime queas. Itaque, mi Seruati charissime, si eam amicitiam, quam olim velim maxime, abs te consequi nequeo, 80 saltem quaeso vulgaris sit inter nos consuetudo; quod si eam quoque mihi negandam putas, nihil est quod diutius viuere velim. Quae autem animo tuo hisce de rebus sedeat sententia, quaeso vt quamprimum literis me certiorem facias, atque id quidem ex animo, non pro veteri tuo more dissimulanter. Vale, vnica spes vitae 85 meae. 9. To SERVATIUS ROGERUS Vita Erasmi p. 185. (Steyn.) Lond. xxxi. 19: LB. App. 483.