Sed iam non me latet quid ad haec obiecturus sis mihi; ea ipsa
certe quae crebro soles. Quid enim vis, quid me molestas, quis te
auersatur, quis contemnit, quis odio habet? Honesta quidem, mi
Seruati, oratio est; modo facta illi fidem facerent. Sed proferam ex
aduerso quid mihi doleat, si tu placidus audire volueris. Occidis
me simulationibus et dissimulationibus tuis; tenes quid velim? At
quid a vera amicitia alienius? Vis hic tibi commemorem veri
amoris officia ? Primum omnium amicorum mutua se complecti
45 beneuolentia: alterum nihil scire quod lateat alterum ; libenter sibi
adesse mutuo ; vno gaudente alterum gratulari ; altero dolente con¬
dolere alterum ; credere sibi mutuo omnem animum, omne consilium,
omnem denique vitae rationem communem agere inuicem. Haec
sunt veri amoris argumenta. Nunc coniecta, obsecro, mi Seruati,
50 nihilne horum tibi defuerit. Non nihil profecto mea quidem sen¬
tentia; at tu aliter forte senties. Sed falli me, vtpote hominem,
nihil miraculi esset, praesertim in causa propria. Si igitur a me
orta est culpa, si quidquam in me est quo tu offendaris, cur id non
(vt amicorum est) libere indicas mihi? Ego certo quidquid id erit
55 corrigere sum paratissimus. Quid me fingendo dissimulandoque
exanimas ?
Sed quid ego haec inani studio commemoro ? quasi his vere mutari
possis epistolis, qui nullis ante hac potuisti, imo ne fletibus quidem.
Ridebis me forte, dum fletus narro ; at hercle non faceres, Seruati, si
6o aeque haec res tibi cordi esset atque mihi est. At iniurium aut
ridiculum tibi videtur, si haec moleste fero. In te vno omnem spem,
omnem vitam, omne animi solatium collocaram, iam totus tuus
factus, mei mihi relinquens nihil. Et tu te, me miserum, tam
crudeliter subducis, tam pertinaciter fugis, praesertim cum pusil¬
65 lanimitatem meam non ignorares; quae nisi quenquam habeat in
quem inclinata recumbat, tantis me conficit lachrimis vt viuere
prorsus pigeat. Deum testor et hoc coeli amabile lumen, si non
quoties animo tui subit imago, ex oculis subito prorumpant lachrimae.
Sed ne has quidem literas, crede mihi, sine plurimo fletu perscribere
licuit, adeo vsque diuortii nostri impatiens est animus, Vide, quaeso,
mi Seruati suauissime, quae me premat angustia: atque si quid in te
generosi animi est, vel tandem miserere mei, imo hercule tui ipsius.
Sed quid ego, rursusne ad blandimenta precesque redeo? Scio te
minime auditurum, nedum facturum. Jam perdiu obsurduisti; ob¬
75firmasti animum: quid rursus contendo? Durum quidem, sed
leuius fit patientia quidquid corrigere est nefas. Verum nihil huic
vulneri meo medetur patientia, nihil confert temporis vsus. Tu