OCR Output

1487]

8. To SERVATIUS ROGERUS

Vita Erasmi p. 172. (Steyn. )
Lond. xxxi, 13: LB, App. 482. €c. 1487.)

ERASMVS ROTERODAMVS SERVATIO AMICO SINCERISSIMO S. P.

Qvon te recte valere conspicio, Seruati mi suauissime, id mihi
quoque non mediocri voluptati est; non enim possum tuis, etsi
minus amici, charissimi tamen, secundis successibus non gratulari.
Quod autem iam longa Erasmi tui amantissimi obliuione premeris,
id vnum, ne mentiar, me misere excruciat. Ita dii me ament, si 5
non hi paucissimi dies, quibus tui consuetudine carui, toto mihi anno
longiores visae sunt, tanto me confecere dolore, tantis cruciauere
ploratibus, vt iam vitam exosus crudelem, mortem non semel ora¬
uerim. Interea vigiliae molestae, somnus irrequietus, cibus insipidus
omnis, ipsum quoque Musarum studium, quondam ynicum vitae ro
solatium, fastidio fuit. Adeousque, mi Seruati, nihil est quod animi
mei curas diluere, quod exhilarare possit, te vno mihi adempto.
Denique ipsa frontis meae moestitia, vultus pallor, oculorum sub¬
tristis deiectio facile tibi, si attendisses, internos animi luctus
indicare potuerunt. At tu tygride crudelior tam facile dissimulas 15
omnia ac si de Erasmi tui salute nihil ad te attineret. Heu crudeles
animos, heus hominem insanum! Sentiunt vel atrocissimae bel¬
luae amoris affectum; adamantes redamant ingenitae feritatis
immeniores.

Sunt quidem huius rei exempla innumera; sed ex pluribus vnum 20
proferam. Ferunt auctores quendam adolescentem educasse dra¬
conem dilectum admodum. At vbi excreuit, ille et naturae feritate
et mole belluae territus a se in siluam protinus abiecit. Accidit
forte multo post tempore, vt is deserta peragrans latronum insidiis
circumueniretur: eiulauit homo moriturum se videns: clamore 25
excitus draco vocem quondam sui nutricii agnouit: prosilit ilico
eumque de latronum feritate eripuit. Ecce, mi Seruati, dracones,
leones, canes amantes se amant; et tu tui amore pereuntem con¬
temnis? Quod feras mouit, te hominem et quidem adolescentem
mouere non potest? Esset quidem nonnihil quo te purgares, si 3°
quid arduum, siquid difficile, siquid a virtute alienum a te peterem.
Quid ego te orem tute certe conscius es, quod non muneris gratia,
non beneficii vllius cupidine te tum misere tum pertinaciter con¬
sectatus sum. Quid igitur? Tantum ama amantem. Quid hac re
facilius, quid iucundius, quid ingenuo animo dignius? Tantum, in- 35
quam, ama, et sufficit mihi.

15. dissimulas] A repetition of the charge made in Ep. 7. 41. Cf. IL 42, 55, 85.