OCR
82 LETTERS OF ERASMUS [1487 Sed iam non me latet quid ad haec obiecturus sis mihi; ea ipsa certe quae crebro soles. Quid enim vis, quid me molestas, quis te auersatur, quis contemnit, quis odio habet? Honesta quidem, mi Seruati, oratio est; modo facta illi fidem facerent. Sed proferam ex aduerso quid mihi doleat, si tu placidus audire volueris. Occidis me simulationibus et dissimulationibus tuis; tenes quid velim? At quid a vera amicitia alienius? Vis hic tibi commemorem veri o 4 amoris officia ? Primum omnium amicorum mutua se complecti 45 beneuolentia: alterum nihil scire quod lateat alterum ; libenter sibi adesse mutuo ; vno gaudente alterum gratulari ; altero dolente condolere alterum ; credere sibi mutuo omnem animum, omne consilium, omnem denique vitae rationem communem agere inuicem. Haec sunt veri amoris argumenta. Nunc coniecta, obsecro, mi Seruati, 50 nihilne horum tibi defuerit. Non nihil profecto mea quidem sententia; at tu aliter forte senties. Sed falli me, vtpote hominem, nihil miraculi esset, praesertim in causa propria. Si igitur a me orta est culpa, si quidquam in me est quo tu offendaris, cur id non (vt amicorum est) libere indicas mihi? Ego certo quidquid id erit 55 corrigere sum paratissimus. Quid me fingendo dissimulandoque exanimas ? Sed quid ego haec inani studio commemoro ? quasi his vere mutari possis epistolis, qui nullis ante hac potuisti, imo ne fletibus quidem. Ridebis me forte, dum fletus narro ; at hercle non faceres, Seruati, si 6o aeque haec res tibi cordi esset atque mihi est. At iniurium aut ridiculum tibi videtur, si haec moleste fero. In te vno omnem spem, omnem vitam, omne animi solatium collocaram, iam totus tuus factus, mei mihi relinquens nihil. Et tu te, me miserum, tam crudeliter subducis, tam pertinaciter fugis, praesertim cum pusil65 lanimitatem meam non ignorares; quae nisi quenquam habeat in quem inclinata recumbat, tantis me conficit lachrimis vt viuere prorsus pigeat. Deum testor et hoc coeli amabile lumen, si non quoties animo tui subit imago, ex oculis subito prorumpant lachrimae. Sed ne has quidem literas, crede mihi, sine plurimo fletu perscribere licuit, adeo vsque diuortii nostri impatiens est animus, Vide, quaeso, mi Seruati suauissime, quae me premat angustia: atque si quid in te generosi animi est, vel tandem miserere mei, imo hercule tui ipsius. Sed quid ego, rursusne ad blandimenta precesque redeo? Scio te minime auditurum, nedum facturum. Jam perdiu obsurduisti; ob75firmasti animum: quid rursus contendo? Durum quidem, sed leuius fit patientia quidquid corrigere est nefas. Verum nihil huic vulneri meo medetur patientia, nihil confert temporis vsus. Tu + o 66. inclinata] Verg. Aen. 12. 59. 75. Durum] Hor, Carm, 1. 24. 19-20.