Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000025/0000

MB_026_B_004

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
657
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000025/0108
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 109 [109]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000025/0108

OCR

1487] 8. To SERVATIUS ROGERUS Vita Erasmi p. 172. (Steyn. ) Lond. xxxi, 13: LB, App. 482. €c. 1487.) ERASMVS ROTERODAMVS SERVATIO AMICO SINCERISSIMO S. P. Qvon te recte valere conspicio, Seruati mi suauissime, id mihi quoque non mediocri voluptati est; non enim possum tuis, etsi minus amici, charissimi tamen, secundis successibus non gratulari. Quod autem iam longa Erasmi tui amantissimi obliuione premeris, id vnum, ne mentiar, me misere excruciat. Ita dii me ament, si 5 non hi paucissimi dies, quibus tui consuetudine carui, toto mihi anno longiores visae sunt, tanto me confecere dolore, tantis cruciauere ploratibus, vt iam vitam exosus crudelem, mortem non semel orauerim. Interea vigiliae molestae, somnus irrequietus, cibus insipidus omnis, ipsum quoque Musarum studium, quondam ynicum vitae ro solatium, fastidio fuit. Adeousque, mi Seruati, nihil est quod animi mei curas diluere, quod exhilarare possit, te vno mihi adempto. Denique ipsa frontis meae moestitia, vultus pallor, oculorum subtristis deiectio facile tibi, si attendisses, internos animi luctus indicare potuerunt. At tu tygride crudelior tam facile dissimulas 15 omnia ac si de Erasmi tui salute nihil ad te attineret. Heu crudeles animos, heus hominem insanum! Sentiunt vel atrocissimae belluae amoris affectum; adamantes redamant ingenitae feritatis immeniores. Sunt quidem huius rei exempla innumera; sed ex pluribus vnum 20 proferam. Ferunt auctores quendam adolescentem educasse draconem dilectum admodum. At vbi excreuit, ille et naturae feritate et mole belluae territus a se in siluam protinus abiecit. Accidit forte multo post tempore, vt is deserta peragrans latronum insidiis circumueniretur: eiulauit homo moriturum se videns: clamore 25 excitus draco vocem quondam sui nutricii agnouit: prosilit ilico eumque de latronum feritate eripuit. Ecce, mi Seruati, dracones, leones, canes amantes se amant; et tu tui amore pereuntem contemnis? Quod feras mouit, te hominem et quidem adolescentem mouere non potest? Esset quidem nonnihil quo te purgares, si 3° quid arduum, siquid difficile, siquid a virtute alienum a te peterem. Quid ego te orem tute certe conscius es, quod non muneris gratia, non beneficii vllius cupidine te tum misere tum pertinaciter consectatus sum. Quid igitur? Tantum ama amantem. Quid hac re facilius, quid iucundius, quid ingenuo animo dignius? Tantum, in- 35 quam, ama, et sufficit mihi. 15. dissimulas] A repetition of the charge made in Ep. 7. 41. Cf. IL 42, 55, 85.

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1542 px
Image height
2574 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
913.62 KB
Permalink to jpg
edr_000025/0108.jpg
Permalink to ocr
edr_000025/0108.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit