OCR Output

80 LETTERS OF ERASMUS [1487

15 Quid id ego, mi Seruati, esse dixerim, duritiemne an pertinaciam,
an superbiam, an contumaciam? an forte eo ingenio es, quo per¬
tinaces esse puellae solent, vt voluptati tibi sit cruciatus meus, et
sodalis tui tibi gaudia dolor risumque pariant lachrimae? Quam
recte Terentianum illud tibi ingesserim !

20 O mi, vtinam esset mihi
pars aequa amoris tecum ac pariter fieret,
vt hoc aut itidem tibi doleret . . . .,
aut ego istud abs te factum nihili penderem.

Quae, obsecro, tanta mea in te culpa, quod scelus, quae offensa, vt
25 vsque adeo mihi obuersus, vsque adeo sis inimicus? Quid certe
peccauerim non video ; nisi hoc vnum peccasse voces quod est vnice
amasse. Qui adeo crudelis es amanti, quid esses, oro, odienti? Tu
mihi in ore, tu in pectore semper, tu vna spes, tu animae dimidium,
tu vitae solatium ; te absente, dulce mihi est nihil; te praesente,
30 amarum nihil; cum laetum te videro, obliuiscor dolorum meorum :
sin quid tibi acerbi acciderit, sie dii me ament, si id non mihi quam
tibi ipsi dolet vehementius.
Haeccine faciens tantum tuum in me commerui odium ? Sed iam,
mi Seruati, non sum nescius quid responsurus sis mihi: id enim
35 quod saepenumero soles: et quid, inquies, rerum tibi vis fieri, quid
a me exigis? num te odio habeo? quid inquam tibi vis? Rogas?
non mihi posco sumptuosa munera; tantum is in me tuus sit
animus qui erga te meus; iam me laetum reddideris. Aut si adeo
auersus est animus tuus yt nullis flecti precibus queat, id ex animo
40 plane edicito. Quousque mihi illudis? quousque suspensam tenes
animam ? nunc te amicum simulas, nunc rursus dissimulas ; atque
ego inter haec quos non animi patior cruciatus? Itaque, sodalium
dulcissime, si vllus precibus meis apud te locus superest, id vnum
maximopere et oro et obsecro, vt animi tui sententiam non ambigue
45 mihi proferas, ne me diutius hoc crudeli eneces dispendio.

Sed quid ego has incassum effundo querelas ?

Iam scio te aurem minime praebiturum. Quid inani studio littus
arare aut abluere laterem contendo? quid ego diutius hoc saxum
voluo? Si itaque tu perpetuo in tua persistis sententia, vt odisse

5o quam amasse malis, odito vt lubet; ego tamen te nunquam amare
non potero, Moderatius tamen id facturus sum, ne ipse me frustra
excruciem, quandoquidem abs te solatii proficiscitur nihil. Vale,
anime mi, et te amantem (si quid in te hominis est) redames facito.

20. esse O!, 80. amarum LB. : amicum 01

19. Terentianum] Eun. 91-4. 43. locus] Cf. Verg. Aen. 4. 319.