Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000025/0000

MB_026_B_004

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
657
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000025/0107
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 108 [108]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000025/0107

OCR

80 LETTERS OF ERASMUS [1487 15 Quid id ego, mi Seruati, esse dixerim, duritiemne an pertinaciam, an superbiam, an contumaciam? an forte eo ingenio es, quo pertinaces esse puellae solent, vt voluptati tibi sit cruciatus meus, et sodalis tui tibi gaudia dolor risumque pariant lachrimae? Quam recte Terentianum illud tibi ingesserim ! 20 O mi, vtinam esset mihi pars aequa amoris tecum ac pariter fieret, vt hoc aut itidem tibi doleret . . . ., aut ego istud abs te factum nihili penderem. Quae, obsecro, tanta mea in te culpa, quod scelus, quae offensa, vt 25 vsque adeo mihi obuersus, vsque adeo sis inimicus? Quid certe peccauerim non video ; nisi hoc vnum peccasse voces quod est vnice amasse. Qui adeo crudelis es amanti, quid esses, oro, odienti? Tu mihi in ore, tu in pectore semper, tu vna spes, tu animae dimidium, tu vitae solatium ; te absente, dulce mihi est nihil; te praesente, 30 amarum nihil; cum laetum te videro, obliuiscor dolorum meorum : sin quid tibi acerbi acciderit, sie dii me ament, si id non mihi quam tibi ipsi dolet vehementius. Haeccine faciens tantum tuum in me commerui odium ? Sed iam, mi Seruati, non sum nescius quid responsurus sis mihi: id enim 35 quod saepenumero soles: et quid, inquies, rerum tibi vis fieri, quid a me exigis? num te odio habeo? quid inquam tibi vis? Rogas? non mihi posco sumptuosa munera; tantum is in me tuus sit animus qui erga te meus; iam me laetum reddideris. Aut si adeo auersus est animus tuus yt nullis flecti precibus queat, id ex animo 40 plane edicito. Quousque mihi illudis? quousque suspensam tenes animam ? nunc te amicum simulas, nunc rursus dissimulas ; atque ego inter haec quos non animi patior cruciatus? Itaque, sodalium dulcissime, si vllus precibus meis apud te locus superest, id vnum maximopere et oro et obsecro, vt animi tui sententiam non ambigue 45 mihi proferas, ne me diutius hoc crudeli eneces dispendio. Sed quid ego has incassum effundo querelas ? Iam scio te aurem minime praebiturum. Quid inani studio littus arare aut abluere laterem contendo? quid ego diutius hoc saxum voluo? Si itaque tu perpetuo in tua persistis sententia, vt odisse 5o quam amasse malis, odito vt lubet; ego tamen te nunquam amare non potero, Moderatius tamen id facturus sum, ne ipse me frustra excruciem, quandoquidem abs te solatii proficiscitur nihil. Vale, anime mi, et te amantem (si quid in te hominis est) redames facito. 20. esse O!, 80. amarum LB. : amicum 01 19. Terentianum] Eun. 91-4. 43. locus] Cf. Verg. Aen. 4. 319.

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1562 px
Image height
2605 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
892.09 KB
Permalink to jpg
edr_000025/0107.jpg
Permalink to ocr
edr_000025/0107.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit