OCR Output

1487] TO SERVATIUS ROGERUS 78)

viuere, ne tanto studio celes animum tuum, sed quidquid habes
depone tutis auribus. Ego te quidem quoquo modo aut auxilio aut
consilio iuuero. Sin neutrum praestare potero, dulce tamen erit
tecum gaudere, tecum lachrimari, tecum viuere, tibi commori. Vale,
mi Seruati, tuaeque curam salutis habe. 40

6. To SERVATIUS ROGERUS
LB. App. 489. (Steyn.)

(c. 1487.)
ERASMVS SERVATIO SVO S.

Qvip agis, mi Seruati? nam magni aliquid agere te suspicor, quo
praepeditus non sinaris id, quod pollicitus mihi es, persoluere.
Spondebas enim te vnas ad me litteras daturum quamprimum, et
ecce interuallum ingens, nec tu scribis quicquam nec loqueris quic¬
quam. Quid causae coniectabo ? Profecto aut occupatum te nimis 5
aut otiosum nimis fuisse, imo vtrumque suspicor ; in eo scilicet te
versari otio, quo nihil minus otiosum, nihil negotiosius esse con¬
stat. In desideriis enim est omnis otiosus, cum amor sit animi
vacantis passio. Gratissimam itaque rem praestiteris tibique maio¬
rem in modum vtilem, si rupto otio isto quamprimum ad me seri- 10
pseris. Caeterum esto animo erga me fidentiore, nec minus meam
conscientiam quam tuam ipsius formidaueris. Ita mecum quasi
tecum loquere omnia ; id erit mihi periucundum. Vale.

7. To SERVATIUS ROGERUS
Vita Erasmi p. 164. (Steyn.)
Lond. xxxi. 7: LB. App. 479. (c. 1487.)
ERASMVS ROTERODAMVS SERVATIO AMICO S.

Cvx tantus in te meus et semper fuerit et sit amor, mi Seruati
carissime, vt hisce te oculis, hac anima, denique etiam me ipso
chariorem habeam, quid te vsque adeo reddit inexorabilem vt tui
amantissimum non solum non ames, verum ne diligas quidem.
Vsque adeone inhumano ingenio es vt odientes te ames, amantes te 5
odias? Nemo adeo vnquam vixit barbarus, adeo sceleratus, adeo
contumax, qui non saltem in amicos quid humanioris animi gesserit.
Tune vnus es quem nec monita mouent neque flectunt preces,
neque vel amantis emolliunt lachrimae? Adeone ferus es vt non
miserescere possis? Quibus ego te non hortatibus, quibus non 10
precibus, quibus non tentaui lachrimis ? at tu saxis durior durissimis,
quo rogaris amplius, eo obfirmas animum durius, eo inexorabilior
redderis, ita vt non iniuria Vergilianum illud de te conqueri possim,

Nec lachrimas victus dedit, aut miseratus amantem est.

6. 7. negotiosius correxi : negotius LB. 7.13. possim correxi; possum Q'.

5. 36. quidquid] Hor. Carm. 1. 27. 17; 18. 7.13. Vergilianum] Aen. 4. 370.