OCR Output

62 LETTERS OF ERASMUS [1540

plausu quantoque gaudio literatorum hominum sit exceptus, non
mediocrium tantum sed et eorum qui cardinalitia dignitate praefulge¬
bant; in quibus praecipuus Toannes Medices, qui in Iulii m demortui
locum suffectus Leonis decimi nomen obtinuit, et Dominicus
200 Grimanus Venetus, atque Aegidius Viterbiensis trium linguarum
peritissimus, tres quidem egregii heroes fouendis studiis nati ac
dediti, in quibus adeo non vulgariter excellebant. Vidit, vt audire
memini, et Thomam illum Phaedram facundia extemporali incom¬
parabiliter eloquentem, qui ludis et comoediis recensendis priscam
203 antiquitatem repraesentabat. Vidit et alios professores. Oblata est
Poenitentiarii dignitas, si Romae manere vellet, via futura ad altiora
conscendendi; nam emolumentum non contemnendum inde esse
| poterat. Sed redeundum fuit ad Archiepiscopum, cum quo postea
. denuo Romam adiit, quam nobilissimus adulescens videre cupiebat
Je prius quam in Scotiam suam rediret; nec Roma sola (quanquam
dissimulato Archiepiscopi fastigio, ne cuiquam molestus esset) sed
vlterior illa pars Italiae Cumas vsque perlustrata ac antrum Sibyllae
subintratum, quod illic ab accolis etiamnum ostenditur.
Post discessum antistitis ecclesiae diui Andreae, veterum amicorum
215 memoria, quos in Britannia reliquerat, in causa fuit Erasmo cur
reditum in patriam et ipse maturandum duceret. Itaque per Alpes
Rheticas Curiam primum, deinde Constantiam ad lacum Brigantinum
profectus, transito Lentiensium tractu qui sunt ad Martianae syluae
initium, quod priscis Orcynium fuit, per Brisigauos Argentoratum
220 venit, vnde sequundo Rheno in Hollandiam vectus est. Mox amicis
suis Antuerpiae et Louanii salutatis Angliam adit. Tenebatur
desyderio Ioannis Coleti theologi, qui Londini Decanus erat apud
diuum Paulum, Grocini, Latimeri, Linacri, quorum ante meminimus,
et praecipue Thomae Mori. Vetus Mecoenas erat Guilielmus
225 Vuaramus, Cantuariensis archiepiscopus, totius Angliae Primas et
eius regni Cancellarius, hoc est iudex summus, qui omnes episcopos
eius insulae sua liberalitate vicit. Hic et pecuniam dedit et praeterea
sacerdotium ecclesiae Aldingtonensis in agro Cantuariensi; quod
quum religione Erasmus obstringeretur quo minus statim acciperet,
230 emolumentis integris potius ad pastorem pertinentibus, qui praesens
diu noctuque subiectam plebem institueret, id quod nullus inficiari
potest, ad cunctabundum Cantuariensis ‘Quis’ inquit ‘te aequius
ex ecclesiastico prouentu viuat, qui scriptis tuis vtilissimis ipsos
ecclesiarum praefectos presbyteros instruis, doces, adiuuas vnus
235 omnes ? nec illos tantum, sed et cunctas vbique terrarum ecclesias,
quibus illi singulis singuli duntaxat praesint et prosint.’ Sane plus
semel Erasmum dicere memini principum esse debere officium, vt
propria liberalitate studiosos iuuent ; sed illos suis impensis parsuros