OCR Output

1540] BEATUS RHENANUS TO CHARLES V 61

erat, tum quia putabat eum esse ex vulgaribus salutatoribus vnum, |
qui magis curiositatis studio quam auxilii vel consilii praebendi |
causa assidue ventitando homini aliis rebus intento nunquam non 155
molesti erant. . Vbi cognouit Erasmum esse, veniam precatus |
suauissime eum complexus est, et in aedibus Andreae Asulani,
famigerati iilius mancipis, soceri sui, secum tenuit, vbi contubernalem
habuit Hieronymum Aleandrum Mottensem eruditione trilingui
nobilem, nune Cardinalem ; inter alios etiam amicitia Pauli Canalis 160
patritii, Ambrosii Nolani medici praestantis, Baptistaeque Egnatii
familiariter vsus, nec adeo breui tempore; nam et Euripidis
tragoedias duas, Hecubam et Iphigeniam in Aulide, recognitas hic
denuo aedidit, et Terentii Plautique comoedias habita carminis
ratione castigauit. Sub id tempus Alexander, Iacobi Scotorum 165
regis filius, Patauii literis operam dabat, Raphaelis Regii auditor,

et iam ecclesiae diui Andreae in Scotia archiepiscopus. Is Erasmum
sibi in rhetoricis praeceptorem asciscit, cum quo postea Senas
commigrauit. Boerios enim discipulos post vnicum cohabitationis
annum dudum dimiserat ob patris morositatem. Patauii doctissi- 170
morum virorum Marci Musuri Cretensis et Scipionis Carteromachi
Pistoriensis vsus est commercio; quorum humanitatem saepe me
audiente depraedicare solet, expertus candorem non semel, dum in
corruptis Graecorum autorum exemplaribus manu descriptis, quorum
magnam partem Aldina bibliotheca suppeditabat, videlicet Pausania, 175
Eustathio, Lycophronis interprete, Euripidis, Pindari, Sophoclis,
Theocriti similiumque commentariis, horum exquirit iudicium.
Nihil erat tam reconditum quod non aperiret, nec tam inuolutum
quod non expediret Musurus, vere Musarum custos et antistes.
Omnia legerat, excusserat omnia. Schemata loquutionum, fabulas, 180
historias, ritus veteres ad vnguem callebat. Hanc tam consummatam
eruditionem etiam insignis pietas commendabat, dum patrem
Graeculum iam grandaeuum amanter seduloque fouet. Scipionem
multiplicis doctrinae et ingenuitatis dotes exornabant. Vterque
Romae periit, sed Musurus a Leone Pontifice Monouasiensem 183
Archiepiscopen iam nactus.

Dum agit Senis Erasmus in aedibus Praesulis diui Andreae quem
instituebat, cuius indolem saepe laudauit—et illum vera dixisse magis
appareret, nisi cum patre rege latus eius claudens in praelio, quo
exercitus Henrici Britanniae regis, cuius soror huic coniunx erat, 190
tum in Belgica agentis et Tornacum instigante Iulio secundo
Pontifice Max. obsidentis, cum Scotis irruentibus qui Galliarum
partes fouebant, concurrit, clarissimus iuuenis paulopost caesus
esset—dum illic, inquam, in Etruria agit Erasmus, commeatum
impetrauit vicinam Romam inuisendi. Ibi dici non potest quanto 195