ad sacerdotiorum collationem confugere, ad quae accipienda sectatores
disciplinarum cogi, vt ocium literarium tueri queant. Caeterum vt 240
Montioium inscriptione Prouerbiorum honestauit, et Ioannem Coletum,
nouae scholae Londini institutorem, libris Copiae duplicis, verborum
et rerum, ad quem ludens aliquando dixit se pauperem plane factum
emissa vtraque Copia; ita praestantissimum Mecoenatem suum
Guilielmum Vuaramum recognitione Hieronymianarum praecipue 245
lucubrationum immortalitati consecrare statuit.
Opus Adagiorum, Aldum aemulatus, flagitantibus studiosis Ioannes
Frobenius typis suis non infeliciter excuderat; qua arridente
aeditione, simul officinae diligentioris celebritate motus Erasmus,
quum alterum Prouerbiorum exemplar cum accessione pridem 25°
Badio promissum et destinatum, adiunctis aliquot Plutarchi libellis
recenter versis, Francisci Piremanni consilio Basileam aberrasse
cognouisset, et illic omnes diui Hieronymi lucubrationes sub
Frobenianis praelis esse, ipse quoque eodem se contulit, simulans
iter ad Vrbem voti soluendi gratia, Nec fuerat vanus rumor. 255
Pridem enim Ioannes Amerbachius absolutis Ambrosii Augustini¬
que libris totum se comparauerat ad castigationem voluminum
Hieronymi, vndique conquisitis vetustis exemplaribus, et doctis
viris conductis qui Graecas dictiones passim restituerent ; de quorum
numero fuit Ioannes Reuchlinus iureconsultus, qui e lexicis vacuas 260
lacunas replere conabatur ; cui successit felicior castigator Ioannes
Cono Norimbergensis, instituti Dominicani, qui meliorem viam
sequutus, e vestigiis antiquorum codicum ea, quae vel deerant vel
erant deprauata, diligenter reponebat. Idque poterat homo pro¬
pemodum Graece quam Latine doctior, versatus nimirum in optimis 265
autoribus, aliquot annis excellentissimorum in Italia professorum
Musuri et Scipionis, quorum ante meminimus, atque Ioannis
Cretensis minime poenitendus auditor. Et iam defuncto patre,
Bruno et Basilius fili vna cum Ioanne Frobenio Hieronymi
informationem aggressi erant, et in Prophetis aliquo vsque progressi. 27°
Erasmo nouo hospiti statim in aedes Frobenianas recepto placuit
aeditionis nitor, sed inprimis incredibilis fratrum Amerbachiorum
in castigando sedulaque diligentia. Ipse ergo siquando consulebatur,
1510. Cf. RE. 114 and 118; MHE. i. x.
268. Cretensis] John Rhosus or Grego¬
ropoulos, a native of Crete, where he
was a pupil of Aristobulus Apostolius,
afterwards Abp. of Monembasia. He
came to Italy as a copyist and settled
at Venice. Gardthausen, @riech. Palavo¬
graphie, pp. 326, 7, gives a long list of
MSS. copied by him between 1447 and
1500, and Morelli mentions one of
Musurus, and worked with the Cretan
printers, Nic. Blastus and Zach.
Kallierges, to whose edition of the
Etymologicon Magnum, Venice, 8 July
1499, he contributed verses. After¬
wards he joined Aldus and was one
of the chief founders of the Academia.
See Legrand (xv°), ii, where some
letters to him are printed; and Morelli,
Aldi tria scripta, pp. 50-3.