OCR
62 LETTERS OF ERASMUS [1540 plausu quantoque gaudio literatorum hominum sit exceptus, non mediocrium tantum sed et eorum qui cardinalitia dignitate praefulgebant; in quibus praecipuus Toannes Medices, qui in Iulii m demortui locum suffectus Leonis decimi nomen obtinuit, et Dominicus 200 Grimanus Venetus, atque Aegidius Viterbiensis trium linguarum peritissimus, tres quidem egregii heroes fouendis studiis nati ac dediti, in quibus adeo non vulgariter excellebant. Vidit, vt audire memini, et Thomam illum Phaedram facundia extemporali incomparabiliter eloquentem, qui ludis et comoediis recensendis priscam 203 antiquitatem repraesentabat. Vidit et alios professores. Oblata est Poenitentiarii dignitas, si Romae manere vellet, via futura ad altiora conscendendi; nam emolumentum non contemnendum inde esse | poterat. Sed redeundum fuit ad Archiepiscopum, cum quo postea . denuo Romam adiit, quam nobilissimus adulescens videre cupiebat Je prius quam in Scotiam suam rediret; nec Roma sola (quanquam dissimulato Archiepiscopi fastigio, ne cuiquam molestus esset) sed vlterior illa pars Italiae Cumas vsque perlustrata ac antrum Sibyllae subintratum, quod illic ab accolis etiamnum ostenditur. Post discessum antistitis ecclesiae diui Andreae, veterum amicorum 215 memoria, quos in Britannia reliquerat, in causa fuit Erasmo cur reditum in patriam et ipse maturandum duceret. Itaque per Alpes Rheticas Curiam primum, deinde Constantiam ad lacum Brigantinum profectus, transito Lentiensium tractu qui sunt ad Martianae syluae initium, quod priscis Orcynium fuit, per Brisigauos Argentoratum 220 venit, vnde sequundo Rheno in Hollandiam vectus est. Mox amicis suis Antuerpiae et Louanii salutatis Angliam adit. Tenebatur desyderio Ioannis Coleti theologi, qui Londini Decanus erat apud diuum Paulum, Grocini, Latimeri, Linacri, quorum ante meminimus, et praecipue Thomae Mori. Vetus Mecoenas erat Guilielmus 225 Vuaramus, Cantuariensis archiepiscopus, totius Angliae Primas et eius regni Cancellarius, hoc est iudex summus, qui omnes episcopos eius insulae sua liberalitate vicit. Hic et pecuniam dedit et praeterea sacerdotium ecclesiae Aldingtonensis in agro Cantuariensi; quod quum religione Erasmus obstringeretur quo minus statim acciperet, 230 emolumentis integris potius ad pastorem pertinentibus, qui praesens diu noctuque subiectam plebem institueret, id quod nullus inficiari potest, ad cunctabundum Cantuariensis ‘Quis’ inquit ‘te aequius ex ecclesiastico prouentu viuat, qui scriptis tuis vtilissimis ipsos ecclesiarum praefectos presbyteros instruis, doces, adiuuas vnus 235 omnes ? nec illos tantum, sed et cunctas vbique terrarum ecclesias, quibus illi singulis singuli duntaxat praesint et prosint.’ Sane plus semel Erasmum dicere memini principum esse debere officium, vt propria liberalitate studiosos iuuent ; sed illos suis impensis parsuros