60 LETTERS OF ERASMUS [1540
infecto peste, chirurgus ad hoc constitutus statim accersatur. Is,
vt commodius ab obuiantibus et praetereuntibus deuitari possit
propter contagium exitiabile, solet albam mappulam ab altero
120 humero transuersim pendentem gestare et virgam in manu. Forte
fortuna die quodam, nescio quid acturus, Erasmus per plateam
oppidi infrequentiorem solus incedebat in cultu suo canonicali,
quemadmodum consueuerat. Ibi duo tresue iuuenes imperiti
obuiam veniunt; et omophorio candido conspecto pestis exploratorem
125 illum rati, quum in via pergeret Erasmus nihil huiusmodi suspicans,
correptis saxis vim minati sunt et conuitiis impetiuerunt, intra verba
tamen grassati. Causam indignationis demirans inquirit. Aiunt
de aedibus prospicientes, qui rixantes audierant, scapularem illam
vestem eos prouocasse nodo substrictam ad latus, deceptos ob cultus
130 similitudinem, qui putarint eum ab infecto aliquo redire nec de via
decedere velle. Proinde ne simile periculum deinceps incurreret,
Erasmus ad Iulium secundum, Pontificem Max., misit supplicem
libellum, quo sibi religiosi cultus vtendi aut non vtendi gratiam
faceret. Id promerentibus suis singularibus virtutibus haud grauatim
135 concessum, modo veste sacerdotali vteretur; quod Leo decimus dein
non tam ad vitae institutum
accedentibus aliis etiam iustis causis,
quam ad illustrandam Erasmi existimationem pertinentibus, in
plenissima (quod aiunt) forma corroborauit: omnibus et singulis
specialiter et expresse derogans, quae (vt verbo dicam) quomodo¬
140 cunque obstarent, tenores obstantium quorumcunque pro sufficienter
expressis enumeratisque habens. Ecquis autem dubitat Pontifices
Max. in huiusmodi humanis constitutionibus plurimum posse, quum
iuris interpretes iisdem in ea, quae vel iuris diuini sunt vel gentium,
interpretanda moderandaque non parum concedant ; imo in omnibus,
145 exceptis fidei articulis, liberam ex causa disponendi dispensandique,
vt ipsorum verbo vtar, potestatem esse tradant ?
Ad vmbilicum perducto opere Prouerbiorum seripsit Aldo
Manutio, an librum excudendum formis suscipere vellet. Is
respondit id se lubenter facturum. Venetias delatus, quum in
150 officinam venisset, diu coactus est expectare donec ad colloquium
admitteretur ; cum quia Aldus recognoscendis archetypis operarum
laboribus formulas stanneas tumultuarie concinnantium occupatus
132. Iulium] Cf. a letter of Beatus Erasmum nihil habuisse a Iulio 11;
Rhenanus (23 June 1540) to the alioqui Leo eius rei meminisset;
Basle printers, ‘In primis cogitate meaning perhaps that Erasmus had
an illud sit e dignitate rei quod de no written dispensation from Julius.
dispensatione a Iulio rr impetrata Ep. 226 probably indicates that the for¬
admiscui. I. Lipsii epistolarum decades malities were not concluded in 1511.
xiix., 1621, p. 102. But see Ep. 226. 150) specialiter] These linesare quoted
135. concessum] Cf. Ep. 296. 186 n. from Leo’s Brief, 26 Jan. 1517, which is
and BRE. 338 (28 July 1540), Suspicor at Basle. See Vischer, Zrasmiana, p 28.