OCR
1540] BEATUS RHENANUS TO CHARLES V 61 erat, tum quia putabat eum esse ex vulgaribus salutatoribus vnum, | qui magis curiositatis studio quam auxilii vel consilii praebendi | causa assidue ventitando homini aliis rebus intento nunquam non 155 molesti erant. . Vbi cognouit Erasmum esse, veniam precatus | suauissime eum complexus est, et in aedibus Andreae Asulani, famigerati iilius mancipis, soceri sui, secum tenuit, vbi contubernalem habuit Hieronymum Aleandrum Mottensem eruditione trilingui nobilem, nune Cardinalem ; inter alios etiam amicitia Pauli Canalis 160 patritii, Ambrosii Nolani medici praestantis, Baptistaeque Egnatii familiariter vsus, nec adeo breui tempore; nam et Euripidis tragoedias duas, Hecubam et Iphigeniam in Aulide, recognitas hic denuo aedidit, et Terentii Plautique comoedias habita carminis ratione castigauit. Sub id tempus Alexander, Iacobi Scotorum 165 regis filius, Patauii literis operam dabat, Raphaelis Regii auditor, et iam ecclesiae diui Andreae in Scotia archiepiscopus. Is Erasmum sibi in rhetoricis praeceptorem asciscit, cum quo postea Senas commigrauit. Boerios enim discipulos post vnicum cohabitationis annum dudum dimiserat ob patris morositatem. Patauii doctissi- 170 morum virorum Marci Musuri Cretensis et Scipionis Carteromachi Pistoriensis vsus est commercio; quorum humanitatem saepe me audiente depraedicare solet, expertus candorem non semel, dum in corruptis Graecorum autorum exemplaribus manu descriptis, quorum magnam partem Aldina bibliotheca suppeditabat, videlicet Pausania, 175 Eustathio, Lycophronis interprete, Euripidis, Pindari, Sophoclis, Theocriti similiumque commentariis, horum exquirit iudicium. Nihil erat tam reconditum quod non aperiret, nec tam inuolutum quod non expediret Musurus, vere Musarum custos et antistes. Omnia legerat, excusserat omnia. Schemata loquutionum, fabulas, 180 historias, ritus veteres ad vnguem callebat. Hanc tam consummatam eruditionem etiam insignis pietas commendabat, dum patrem Graeculum iam grandaeuum amanter seduloque fouet. Scipionem multiplicis doctrinae et ingenuitatis dotes exornabant. Vterque Romae periit, sed Musurus a Leone Pontifice Monouasiensem 183 Archiepiscopen iam nactus. Dum agit Senis Erasmus in aedibus Praesulis diui Andreae quem instituebat, cuius indolem saepe laudauit—et illum vera dixisse magis appareret, nisi cum patre rege latus eius claudens in praelio, quo exercitus Henrici Britanniae regis, cuius soror huic coniunx erat, 190 tum in Belgica agentis et Tornacum instigante Iulio secundo Pontifice Max. obsidentis, cum Scotis irruentibus qui Galliarum partes fouebant, concurrit, clarissimus iuuenis paulopost caesus esset—dum illic, inquam, in Etruria agit Erasmus, commeatum impetrauit vicinam Romam inuisendi. Ibi dici non potest quanto 195