OCR
60 LETTERS OF ERASMUS [1540 infecto peste, chirurgus ad hoc constitutus statim accersatur. Is, vt commodius ab obuiantibus et praetereuntibus deuitari possit propter contagium exitiabile, solet albam mappulam ab altero 120 humero transuersim pendentem gestare et virgam in manu. Forte fortuna die quodam, nescio quid acturus, Erasmus per plateam oppidi infrequentiorem solus incedebat in cultu suo canonicali, quemadmodum consueuerat. Ibi duo tresue iuuenes imperiti obuiam veniunt; et omophorio candido conspecto pestis exploratorem 125 illum rati, quum in via pergeret Erasmus nihil huiusmodi suspicans, correptis saxis vim minati sunt et conuitiis impetiuerunt, intra verba tamen grassati. Causam indignationis demirans inquirit. Aiunt de aedibus prospicientes, qui rixantes audierant, scapularem illam vestem eos prouocasse nodo substrictam ad latus, deceptos ob cultus 130 similitudinem, qui putarint eum ab infecto aliquo redire nec de via decedere velle. Proinde ne simile periculum deinceps incurreret, Erasmus ad Iulium secundum, Pontificem Max., misit supplicem libellum, quo sibi religiosi cultus vtendi aut non vtendi gratiam faceret. Id promerentibus suis singularibus virtutibus haud grauatim 135 concessum, modo veste sacerdotali vteretur; quod Leo decimus dein non tam ad vitae institutum accedentibus aliis etiam iustis causis, quam ad illustrandam Erasmi existimationem pertinentibus, in plenissima (quod aiunt) forma corroborauit: omnibus et singulis specialiter et expresse derogans, quae (vt verbo dicam) quomodo140 cunque obstarent, tenores obstantium quorumcunque pro sufficienter expressis enumeratisque habens. Ecquis autem dubitat Pontifices Max. in huiusmodi humanis constitutionibus plurimum posse, quum iuris interpretes iisdem in ea, quae vel iuris diuini sunt vel gentium, interpretanda moderandaque non parum concedant ; imo in omnibus, 145 exceptis fidei articulis, liberam ex causa disponendi dispensandique, vt ipsorum verbo vtar, potestatem esse tradant ? Ad vmbilicum perducto opere Prouerbiorum seripsit Aldo Manutio, an librum excudendum formis suscipere vellet. Is respondit id se lubenter facturum. Venetias delatus, quum in 150 officinam venisset, diu coactus est expectare donec ad colloquium admitteretur ; cum quia Aldus recognoscendis archetypis operarum laboribus formulas stanneas tumultuarie concinnantium occupatus 132. Iulium] Cf. a letter of Beatus Erasmum nihil habuisse a Iulio 11; Rhenanus (23 June 1540) to the alioqui Leo eius rei meminisset; Basle printers, ‘In primis cogitate meaning perhaps that Erasmus had an illud sit e dignitate rei quod de no written dispensation from Julius. dispensatione a Iulio rr impetrata Ep. 226 probably indicates that the foradmiscui. I. Lipsii epistolarum decades malities were not concluded in 1511. xiix., 1621, p. 102. But see Ep. 226. 150) specialiter] These linesare quoted 135. concessum] Cf. Ep. 296. 186 n. from Leo’s Brief, 26 Jan. 1517, which is and BRE. 338 (28 July 1540), Suspicor at Basle. See Vischer, Zrasmiana, p 28.