35 Got,’ hoe est ‘Chare Deus,’ quinto eidus Iulias sub mediam noctem
vita functus est. Nee alias emisit voces, ratione vsus integra vsque
ad supremum vitae exitum. Impatientiam autem in soluendo
naturae debito ostendere esse debet a Christiano prorsus alienum,
quum mors piorum nihil sit nisi transitus ad vitam meliorem, et
40 qui moriuntur non moriantur sed praecedant nos eodem peruenire
cupientes, vt est apud Septimium Tertullianum. Paucis ante diebus
quam vita defungeretur, quum Bonifacius Amerbachius, Hieronymus
Frobenius et Nicolaus Episcopius, amici selectiores, illum officii gratia
simul ‘inuiserent, cubiculum ingressos trium amicorum ad consolan¬
45 dum Iob venientium admonuit, vbinam scissae vestes essent ac
cineres capitibus inspergendi quaerens. Hoc autem anno se moritu¬
rum ante multos menses vaticinari solet, et triduo primum, deinde
biduo mortem praedixit. Quam publicum sui desiderium reliquerit,
testis fuit frequens ad supremo visendum defuncti corpus con¬
50 cursus. Elatus est humeris studiosorum ad aedem cathedralem,
atque ibi iuxta gradus quibus ad chorum (vt vocant) ascenditur in
sinistro templi latere, vbi sacellum fuit D. Virgini sacrum, honorifice
sepultus. Nam in pompa funebri non consul modo, sed etiam
e senatoribus plerique visebantur ; academiae professorum ac studio¬
55 sorum aberat nemo.
Fuit in vita quum in studiosos inopia pressos, tum in caeteros
subsidio dignos, quoties occurrissent, admodum liberalis. Nec
dissentit a consueta benignitate suprema hominis voluntas. Testa¬
mentum enim condidit Romani Pontificis Clementis, Imp. Caes.
60 Caroli Aug. ac magistratus Basiliensis diplomatibus munitus, in quo
clarissimum virum Bonifacium Amerbachium iureconsultum nomi¬
natum haeredem fidei commisso de bonis suis in pauperes aetate
valetudineue infirmos, in puellas nupturas, vt harum pudicitiae
succurratur, in bonae spei studiosos adulescentes, ac in quosuis
6; huiusmodi dignos auxilio distribuendis collocandisque onerauit,
adiunctis eidem duobus executoribus, Hieronymo Frobenio Nicolao¬
que Episcopio. Quid hoc testamento sanctius esse potest aut magis
Christianum? Alii construendis ornandisue basilicis sua dicant,
Erasmus maluit in viua Dei templa superanteis a morte facultates
70 conferre. Legata porro aliquot amicis coniunctioribus reliquit, at
haeredem ipsum certis quibusdam rebus rò rod myyaciavelov óy artos
Téraprov, quam Trebellianicam iureconsulti hodie appellant, non
aequantibus iussit esse contentum, cui sane voluntas tanti viri prae¬
ceptoris et amici omni iure est antiquior.