OCR
54 LETTERS OF ERASMUS [1536 35 Got,’ hoe est ‘Chare Deus,’ quinto eidus Iulias sub mediam noctem vita functus est. Nee alias emisit voces, ratione vsus integra vsque ad supremum vitae exitum. Impatientiam autem in soluendo naturae debito ostendere esse debet a Christiano prorsus alienum, quum mors piorum nihil sit nisi transitus ad vitam meliorem, et 40 qui moriuntur non moriantur sed praecedant nos eodem peruenire cupientes, vt est apud Septimium Tertullianum. Paucis ante diebus quam vita defungeretur, quum Bonifacius Amerbachius, Hieronymus Frobenius et Nicolaus Episcopius, amici selectiores, illum officii gratia simul ‘inuiserent, cubiculum ingressos trium amicorum ad consolan45 dum Iob venientium admonuit, vbinam scissae vestes essent ac cineres capitibus inspergendi quaerens. Hoc autem anno se moriturum ante multos menses vaticinari solet, et triduo primum, deinde biduo mortem praedixit. Quam publicum sui desiderium reliquerit, testis fuit frequens ad supremo visendum defuncti corpus con50 cursus. Elatus est humeris studiosorum ad aedem cathedralem, atque ibi iuxta gradus quibus ad chorum (vt vocant) ascenditur in sinistro templi latere, vbi sacellum fuit D. Virgini sacrum, honorifice sepultus. Nam in pompa funebri non consul modo, sed etiam e senatoribus plerique visebantur ; academiae professorum ac studio55 sorum aberat nemo. Fuit in vita quum in studiosos inopia pressos, tum in caeteros subsidio dignos, quoties occurrissent, admodum liberalis. Nec dissentit a consueta benignitate suprema hominis voluntas. Testamentum enim condidit Romani Pontificis Clementis, Imp. Caes. 60 Caroli Aug. ac magistratus Basiliensis diplomatibus munitus, in quo clarissimum virum Bonifacium Amerbachium iureconsultum nominatum haeredem fidei commisso de bonis suis in pauperes aetate valetudineue infirmos, in puellas nupturas, vt harum pudicitiae succurratur, in bonae spei studiosos adulescentes, ac in quosuis 6; huiusmodi dignos auxilio distribuendis collocandisque onerauit, adiunctis eidem duobus executoribus, Hieronymo Frobenio Nicolaoque Episcopio. Quid hoc testamento sanctius esse potest aut magis Christianum? Alii construendis ornandisue basilicis sua dicant, Erasmus maluit in viua Dei templa superanteis a morte facultates 70 conferre. Legata porro aliquot amicis coniunctioribus reliquit, at haeredem ipsum certis quibusdam rebus rò rod myyaciavelov óy artos Téraprov, quam Trebellianicam iureconsulti hodie appellant, non aequantibus iussit esse contentum, cui sane voluntas tanti viri praeceptoris et amici omni iure est antiquior. 70. at scripsi : ad a. 41. Tertullianum] Zib. de Patientia, 9.