Vixit ad septuagesimum annum, quem communem humanae vitae 75
terminum regius propheta Dauid statuit, aut certe non multum est
supergressus; nam de anno quo natus est apud Batauos nobis non
constat, de die constat, qui fuit ad quintum calend. Nouembreis,
Apostolis Simoni et Iudae sacer. Apud Dauentriam primum posuit
in literis tyrocinium, vtriusque linguae rudimentis imbibitis sub 80
Alexandro Hegio Vuestphalo, qui cum Rudolpho Agricola recens ex
Italia reuerso amicitiam contraxerat et ab eodem Graece docebatur ;
nam huius literaturae peritiam ille primus in Germaniam importauit.
Terentii comoedias puer non secus tenebat ac digitos suos ; memoria
nanque fuit tenacissima, ingenio perspicacissimo. Exceptis rudi- 85
mentis plane dici potest in literis aòroôíðaxros ; nam quod in Italiam
jam natu grandior profectus est post regii apud Anglos medici filios,
Archiepiscopi quoque S. Andreae in Scotia qui tum Senis degebat
aliquandiu praeceptor, nobilissimae regionis visendae causa fecit,
non vt professoribus operam illic daret, Neque enim Bononiae go
quenquam publice praelegentium audiuit, sed Pauli Bombasii qui
sub Leone postea Romae periit amicitia contentus, domi studiis suis
inuigilabat ; Adagiorum opus tum colligens, quod paulo post Aldo
Manutio dedit excudendum. Quae res fecit vt Venetias adiret, vbi
Marco Musuro atque Scipione Carteromacho viris doctissimis 95
familiariter vsus est; quos ambos non semel consuluit, si quis nodus |
incidisset, horum eruditionem ac candorem apud amicos commen¬
dare solitus. Hieronymo Aleandro Mottensi trium linguarum
peritissimo, qui hodie Brundusinae ecclesiae Archiepiscopus prae¬
sidet, longe familiarius coniunctus fuit, vt puta contubernali in roo
aedibus Aldinis ; qui scit me vera prodere. Praeter hos et Ambro¬
sium Nolanum medicum ac Baptistam Egnatium ibidem amicos
habuit. Romae postea Cardinalibus Raphaeli Reario atque Toanni
Medicae, qui mox Tulio 1 P.M. successit Leonis decimi vocabulum
nactus, gratissimus fuit. Docuit Louanii, Cantabrigiae in Anglia, 105
Lutetiae etiam priuatim, vbi theologiae dedit iuuenis operam.
Pileum deinde doctoralem, quum in Italiam iret, in Taurinensi
Academia accepit. Patronos ac Moecenates habuit Henricum a
Bergis episcopum Cameracensem, Guilielmum Montioium, atque
omnium liberalissimum Guilielmum Vuaramum, archiepiscopum rr0
Cantuariensem, Angliae primatem, cuius in libris suis saepe men¬
tionem facit; amicos, in Britannia Joannem Coletum, Grocinum,
Latumerum, Linacrum, Thomam Morum; Antuerpiae Petrum
Aegidium, Conradum Gochlenium Louanii. Corpusculo fuit satis
compacto, sed quod esset tenerrimae complexionis, et minimarum 115
etiam rerum mutatione (puta vini, cibi caeliue) facile offenderetur.