OCR
1536] BEATUS RHENANUS TO HERMANN OF WIED 55 Vixit ad septuagesimum annum, quem communem humanae vitae 75 terminum regius propheta Dauid statuit, aut certe non multum est supergressus; nam de anno quo natus est apud Batauos nobis non constat, de die constat, qui fuit ad quintum calend. Nouembreis, Apostolis Simoni et Iudae sacer. Apud Dauentriam primum posuit in literis tyrocinium, vtriusque linguae rudimentis imbibitis sub 80 Alexandro Hegio Vuestphalo, qui cum Rudolpho Agricola recens ex Italia reuerso amicitiam contraxerat et ab eodem Graece docebatur ; nam huius literaturae peritiam ille primus in Germaniam importauit. Terentii comoedias puer non secus tenebat ac digitos suos ; memoria nanque fuit tenacissima, ingenio perspicacissimo. Exceptis rudi- 85 mentis plane dici potest in literis aòroôíðaxros ; nam quod in Italiam jam natu grandior profectus est post regii apud Anglos medici filios, Archiepiscopi quoque S. Andreae in Scotia qui tum Senis degebat aliquandiu praeceptor, nobilissimae regionis visendae causa fecit, non vt professoribus operam illic daret, Neque enim Bononiae go quenquam publice praelegentium audiuit, sed Pauli Bombasii qui sub Leone postea Romae periit amicitia contentus, domi studiis suis inuigilabat ; Adagiorum opus tum colligens, quod paulo post Aldo Manutio dedit excudendum. Quae res fecit vt Venetias adiret, vbi Marco Musuro atque Scipione Carteromacho viris doctissimis 95 familiariter vsus est; quos ambos non semel consuluit, si quis nodus | incidisset, horum eruditionem ac candorem apud amicos commendare solitus. Hieronymo Aleandro Mottensi trium linguarum peritissimo, qui hodie Brundusinae ecclesiae Archiepiscopus praesidet, longe familiarius coniunctus fuit, vt puta contubernali in roo aedibus Aldinis ; qui scit me vera prodere. Praeter hos et Ambrosium Nolanum medicum ac Baptistam Egnatium ibidem amicos habuit. Romae postea Cardinalibus Raphaeli Reario atque Toanni Medicae, qui mox Tulio 1 P.M. successit Leonis decimi vocabulum nactus, gratissimus fuit. Docuit Louanii, Cantabrigiae in Anglia, 105 Lutetiae etiam priuatim, vbi theologiae dedit iuuenis operam. Pileum deinde doctoralem, quum in Italiam iret, in Taurinensi Academia accepit. Patronos ac Moecenates habuit Henricum a Bergis episcopum Cameracensem, Guilielmum Montioium, atque omnium liberalissimum Guilielmum Vuaramum, archiepiscopum rr0 Cantuariensem, Angliae primatem, cuius in libris suis saepe mentionem facit; amicos, in Britannia Joannem Coletum, Grocinum, Latumerum, Linacrum, Thomam Morum; Antuerpiae Petrum Aegidium, Conradum Gochlenium Louanii. Corpusculo fuit satis compacto, sed quod esset tenerrimae complexionis, et minimarum 115 etiam rerum mutatione (puta vini, cibi caeliue) facile offenderetur. 114. Cochlenium a.