OCR Output

1624 ERASMUS TO JOHN BOTZHEIM 43

affirmans mihi plus satis esse pecuniarum. Eas quum scirem mihi
amicitiae iure cum illo communes, tutius arbitratus sum apud illum
custodiri. A Leone decimo, cui dedicaui Nouum Testamentum,
ducatum vnum nec expectaui nec accepi. Tantundem ab Adriano
sexto, cui misi libellum, cuius apparatus mihi constitit quatuor 5
florenis, additus est vnus eunti nuncio, rursus reduci nonnihil. Ille
codicem laeta fronte accepit, et baiulo numerauit ducatos sex; mihi
detulit sacerdotium satis honorificum, quod simpliciter recusaui.
Misi Clementi septimo suam Paraphrasim, ne verbo quidem vel per
me vel per amicos significans me quicquam muneris ab eo expectare. ro
Et adeo non expectaui, vt Adriano paranti munus honorarium mittere
scripserim, ne quid mitteret; misit tamen Clemens florenos ducentos,
non alio nomine quam ob inscriptam Paraphrasim Actorum, plane
recusaturo si missum fuisset alio titulo. Id ipso diplomate docere
possum. Et tamen non defuit rabula, qui sacras literas non didicit 15
nisi ad maledicendum, qui me ex Erasmo faceret Balaam.

Cardinalis Grimanus, cui dicaui Paraphrasim in Epistolam ad
Romanos, teruntium non misit, nec ego expectaui. Quod ambiebam
praestitit, fauorem ac beneuolentiam, non mihi, sed studiis et
Reuchlino. Card. Campegius ante complures annos anulum misit 20
ex Anglia, amicitiae pignus; cui postea dicaui Paraphrasim, non
captans, sed rependere studens beneficium. Cardinalis Sedunensis
obtulit permulta, si Romam venissem; caeterum is per me non est
teruncio factus pauperior. Neque me vel vna drachma ditiorem
fecit Card. Sanctorum quatuor, cui dicaui Cyprianum emendatum. 25
R. P. Ioannis Carondileti, archiepiscopi Panormitani, scriniis non
decessit obolus ob Hilarium, quum ego illi per proprium famulum
misissem volumen. Praestitit ille totum quod venabar, nempe
fauorem ac beneuolentiam. Philippus a Burgundia, episcopus
Traiectensis, ad cuius diocesin ego pertineo, post dicatam Pacis 30
querimoniam, quum praebendam oblatam recusassem, donauit anu¬
lum incluso sapphiro, quem olim gestarat Dauid ipsius germanus,
quondam eiusdem ecclesiae praesul. Atque hoc munus misit nec
ambienti nec expectanti. Nihilo magis vel expetitum vel expectatum
est poculum amoris, quod misit Card. Moguntinus. Cardinali Ebora- 35
censi, cui dedicauimus libellum Plutarchi, puto me nihil non debere
ob singularem fauorem quo me iam olim prosequitur; et tamen
hactenus ex illius munificentia non sum pilo factus ditior. Episcopo
Leodiensi nune Card., cui inscripsimus Epistolas ad Corinthios, cui
libellum inauratum misimus, cui donauimus duo volumina Noui 40
Testamenti in membranis non ineleganter adornata neque precii
mediocris, vt libenter debemus pro splendidis promissis quae non
semel obtulit, ita non est quod illi pro donato teruncio gratias

Oe a BE hag ZE;