Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000025/0000

MB_026_B_004

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
657
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000025/0070
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 71 [71]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000025/0070

OCR

1624 ERASMUS TO JOHN BOTZHEIM 43 affirmans mihi plus satis esse pecuniarum. Eas quum scirem mihi amicitiae iure cum illo communes, tutius arbitratus sum apud illum custodiri. A Leone decimo, cui dedicaui Nouum Testamentum, ducatum vnum nec expectaui nec accepi. Tantundem ab Adriano sexto, cui misi libellum, cuius apparatus mihi constitit quatuor 5 florenis, additus est vnus eunti nuncio, rursus reduci nonnihil. Ille codicem laeta fronte accepit, et baiulo numerauit ducatos sex; mihi detulit sacerdotium satis honorificum, quod simpliciter recusaui. Misi Clementi septimo suam Paraphrasim, ne verbo quidem vel per me vel per amicos significans me quicquam muneris ab eo expectare. ro Et adeo non expectaui, vt Adriano paranti munus honorarium mittere scripserim, ne quid mitteret; misit tamen Clemens florenos ducentos, non alio nomine quam ob inscriptam Paraphrasim Actorum, plane recusaturo si missum fuisset alio titulo. Id ipso diplomate docere possum. Et tamen non defuit rabula, qui sacras literas non didicit 15 nisi ad maledicendum, qui me ex Erasmo faceret Balaam. Cardinalis Grimanus, cui dicaui Paraphrasim in Epistolam ad Romanos, teruntium non misit, nec ego expectaui. Quod ambiebam praestitit, fauorem ac beneuolentiam, non mihi, sed studiis et Reuchlino. Card. Campegius ante complures annos anulum misit 20 ex Anglia, amicitiae pignus; cui postea dicaui Paraphrasim, non captans, sed rependere studens beneficium. Cardinalis Sedunensis obtulit permulta, si Romam venissem; caeterum is per me non est teruncio factus pauperior. Neque me vel vna drachma ditiorem fecit Card. Sanctorum quatuor, cui dicaui Cyprianum emendatum. 25 R. P. Ioannis Carondileti, archiepiscopi Panormitani, scriniis non decessit obolus ob Hilarium, quum ego illi per proprium famulum misissem volumen. Praestitit ille totum quod venabar, nempe fauorem ac beneuolentiam. Philippus a Burgundia, episcopus Traiectensis, ad cuius diocesin ego pertineo, post dicatam Pacis 30 querimoniam, quum praebendam oblatam recusassem, donauit anulum incluso sapphiro, quem olim gestarat Dauid ipsius germanus, quondam eiusdem ecclesiae praesul. Atque hoc munus misit nec ambienti nec expectanti. Nihilo magis vel expetitum vel expectatum est poculum amoris, quod misit Card. Moguntinus. Cardinali Ebora- 35 censi, cui dedicauimus libellum Plutarchi, puto me nihil non debere ob singularem fauorem quo me iam olim prosequitur; et tamen hactenus ex illius munificentia non sum pilo factus ditior. Episcopo Leodiensi nune Card., cui inscripsimus Epistolas ad Corinthios, cui libellum inauratum misimus, cui donauimus duo volumina Noui 40 Testamenti in membranis non ineleganter adornata neque precii mediocris, vt libenter debemus pro splendidis promissis quae non semel obtulit, ita non est quod illi pro donato teruncio gratias Oe a BE hag ZE;

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1525 px
Image height
2591 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
971.04 KB
Permalink to jpg
edr_000025/0070.jpg
Permalink to ocr
edr_000025/0070.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit