agamus. Tantum donauit quantum, si incidat in oculum quamuis
tenerum, nihil tormenti sit allaturum; id ipse non inficiabitur.
Carolus princeps meus me iam asciuerat in ordinem consiliariorum,
iam sacerdotio donarat ante quam illi libellum De principe vel
z inscriberem vel exhiberem; vt hic non captatam praedam, sed
relatam gratiam intelligas. Eidem Paraphrasim e Basilea Bruxellam
per proprium famulum meo sumptu misi. Dati sunt redituro duo
floreni ; et tamen animus principis alacriter accipientis munus meum
non minus gratus fuit quam si numerasset aureos mille. Ante
10 complures annos Plutarchi librum De discrimine adulatoris et amici
consecraram regi Britanniae Henrico octauo. Huic me puto tantum
debere quantum obtulit, si voluissem accipere; obtulit autem
fortunam meis meritis longe maiorem. Caeterum multo post iam
oblito dedicationis illius misit angelatos sexaginta, impulsu vel
15 admonitu potius Ioannis Coleti. Eidem post dedicaui Paraphrasim
in Lucam. Ferdinandus Caroli Caesaris germanus, vt est animi
generosissimi, Paraphrasim in Ioannem summa cum alacritate acce¬
pit, misitque cum literis suis honorarium munus florenos centum,
quum ego nihil minus expectarem. Si spectem animum regis
20 Galliarum in me, si reputem quid in me conferre voluerit, vix vlli
principi plus debeo; verum Hilario meo, qui codicem reddidit,
numerati sunt coronati triginta viatici nomine, ad me praeter
beneuolentiam nihil peruenit; nec enim aliud ambiebam. Breuiter
ex vniuersis Paraphrasibus obolus ad me non rediit, praeterquam
23 a Ferdinando et Clemente pontifice. Sed pene fugerat me Philippus
Ferdinandi pater ; is olim pro Panegyrico exhibito numerauit Philip¬
picos quinquaginta. A caeteris aut nihil est datum, aut exilius erat
quam vt sit memorandum : loquor de his duntaxat quibus inscripsi
lucubrationes meas.
30 Tamsi quis nominum ac titulorum pompam spectet, meque talem
esse credat quales sunt plerique mortalium, nonne suspicabitur ex
dedicationibus meis Midae opes collegisse? Non haec commemoro,
quod me poeniteat benignitatis principum. Meigs gcriniis accreuisse
credo quicquid accessit honestis studiis; in horum profectum captaui
35 principum fauorem. Porro quod hie non sordide captarim illorum
munificentiam vel illud arguit, quod toties mihi laborandum fuit, vt
illorum in me munificentiam possem citra illorum offensam recusare.
Annui reditus stati sunt paulo plus quam quadringenti floreni aurei.
Atque hic census impar est, fateor, sumptibus, quos exigit haec aetas
40 ac valetudo, famulorum et scribarum necessaria studiis meis opera,
tum imrorpohíia, crebra migratio, atque etiam hic animus, ne quid
aliud dicam, abhorrens a sordibus, nec ferens appellantem creditorem,
aut non pensatum officium, aut neglectam amiculi inopiam. Itaque