Liber Antibarbarorum.
De libero arbitrio daro BY.
a nobis exhaustum est, vt non impudenter possim hoc opus meorum
5 catalogo attexere; quanquam et in Hilario non parum erat negotii,
nonnihil in Cypriano. De Quinto Curtio nihil dicam, de Seneca nihil
mihi possum vindicare, nisi quod illic dum nimium fido promissis
amicorum, multum laboris perdidi. Si Christus suppeditabit vitam
ac vires vt absoluam Commentarios in Epistolam ad Romanos, occupa- `
Scio tibi iamdudum molestam esse tam prolixam supputationem ;
verum hoc est catalogum scribere, atque adeo si cui placebit in hoc
genere omnes diligentiae numeros absoluere, addat singulis operibus
initia, quod a nobis in perpaucis factum est obscurioribus, ne fallerent,
me ex lucubrationum mearum dedicationibus amplas praedas referre,
propterea quod permulta dicarim viris principibus. Hinc me ca
lumniantur quidam vel famam venari vel pecuniam, aut fortassis
vtrunque. De fama responsum est alias, me hic studiis ambiciosum
fauorem, neque defuit successus nostro proposito. Quibusdam bene
de me meritis hoc officio volui non quidem referre gratiam, sed
animum accepti beneficii memorem testari.
De prouentu nunc accipe rationem. Apud amicos mediocres scis
obtrudere. Nam hic syncerus animus mihi quouis dono preciosior
est. Porro quum artis sit munus vel accipere dextre, vel recusare
comiter, sciunt amici me longe disertiorem esse in recusando quam
in accipiendo. Quod si quando quid ab his sic offertur vt non
queam. Ex his igitur quae non pauca dicauimus amicis mediocribus,
amplissimum fructum capio, quod illis gratificatus sum, quod illorum
memoriam cum mea coniunxi, fortassis et apud posteros victuram.
De principibus illud mihi praefandum est, me quibusdam non minus
hoc amplius debere, quod vltro dederunt. Guilhelmus Montioius,
clarissimus Angliae baro, cui Prouerbiorum opus et totum et toties
iam locupletatum dedicaui, scit me sibi multo plus debere bene¬
uolentiae quam munificentiae nomine. R. D. Guilhelmus archi¬
et hie mihi testis erit quam saepe delatam munificentiam recusarim,