debuerit, tamen Euangelicos quosdam, vt vocari gaudent, praeter
Euangelii doctrinam pene adegit in rabiem, quasi piaculum esset
lapidatione publica dignum cum Lutero vel discendi gratia disputare.
Nunc amicis eius consilii mysterium aperiam, et tibi nominatim, mi
5 Botzeme, qui me tetrico vultu minimeque tuo castigabas, quod in re
seria viderer ludere. Ego vix vlli concesserim vt magis faueat
Euangelio quam faueo; caeterum hoc negotium ea moderatione
tractari cupiebam, vt absque seditione fieret omnium commune.
Proinde scripto publico spem feci huius argumenti, captans id quod
I0 optabam, vt vtraque pars amore concordiae hortaretur me ad pro¬
missi voluminis aeditionem ; et hac de re nonnihil actum est apud
Caesarem. Sed vt animaduerti neutram partem de se praebere spem
componendi dissidii, nolui frustra sumere operam, vtrinque malam
gratiam initurus mea sedulitate. Haec erat illa techna mea, non
15 aliunde profecta quam ab animo dissidiorum osore, pacis auido.
Nunc precor vt dominus Iesus, qui solus potest, has rerum vndas
et hanc ecclesiae tempestatem iussu suo tranquillet.
Aggressi sumus et omnia diui Aurelii Augustini opera e vetustis
exemplaribus emendata scholiis adiectis aedere, notatis ac semotis
20 quae illi falso inscribuntur ; summa librorum omnium in septem
partes seu tomos distributa. Primus designatus erat progymnas¬
matis, hoc est quae scripsit catechumenus aut circiter id temporis.
Secundus epistolis, quarum aliquot scripsit iuuenis. Tertius desti¬
natus erat rots Oewpyrixois, id est contemplatiuis ; cuius ordinis sunt
25 libri Confessionum et Soliloquiorum hisque consimiles: quibus
adiungere erat animus libellos qui faciunt ad institutionem vitae.
Quartus decretus erat rois SiSaxrixots, hoc est in quibus docet rem
theologicam; huius classis sunt libri De doctrina Christiana et
libri De Trinitate. Quintus habuisset 74 qoAcuuxd, in quibus belli¬
30 geratur aduersus varias haeresiarcharum pestes; quo quidem in
genere scripsit plurima, in quibus sunt libri De Ciuitate Dei.
Sextus exhibuisset rà èé&yymnparixd, quibus enarrat diuinae seripturae
libros. Septimus habuisset rà vóða xa) aupiBora, hoc est vel falso
illi inscripta, vel eius generis vt merito de autore dubites. Idem
35 indicaturus erat quae temporum iniuria interciderunt. Deterrebat
negocii magnitudo, sed inuitabat autoris erudita pietas, inuitabat
publica vtilitas. Proinde prouinciam immensam in doctos aliquot
partiti sumus, sic vt sua cuique laudis portio maneat incolumis.
Tantum laborum quum gratis suscipiamus, iuuandis publicis studiis,
40 tamen fortiter oblatrant quidam, qui mallent me scribere de indul¬
gentiis aut de colligendis caseis.
Epistolarum tantum scripsimus, et hodie scribimus, vt oneri