OCR Output

1523-4 | ERASMUS TO JOHN BOTZHEIM 35

collusionem, quam Lutherus ipse, si modo micam vllam habet eius
mentis quam multi de illo praedicant; et ego certe gratulor, si
habet, opto, si non habet. Video quibusdam magis placere saeui¬
tiam, ac per me quidem licebit vt suum cuique iudicium blandiatur.
Saeuire facilius est, sed hoe mihi visum est conducibilius. Si cor- 5
poris affectio in vno quopiam membro versetur, fortasse profuerit
cauterium aut sectio; caeterum vbi malum per omne corpus fusum
est, vbi per intimas venas ac fibras sparsum est, fortassis aliquo Mer¬
curio sit opus, qui quemadmodum letalem soporem exemit ex omnibus
membris Psyches, ita paulatim ex intimis educat id quod est noxium. 10

Suscepimus autem hoc opus complurium hortatu, Primum, ne
commemorem omnes, R. P. Marini Caracciolae, nuncii apud Caesarem
apostolici ; praeterea clarissimi viri Hieronymi Aleandri, trilinguis
eruditionis hoc aeuo sine controuersia principis, qui et ipse tum apud
Carolum Caesarem nomine Pontificis nuncium agebat; ad haec 15
R. P. Ioannis Glapionis, qui Caesari erat a concionibus. Nam
is ex Caesaris voluntate frequenter hac de re ad me scripsit, non
minus diligenter quam amanter. Hortatus est eodem pridem Guil¬
helmus Montioius, nuper etiam illustrissimus dux Georgius Misnae
princeps. Multa tamen intercurrerunt, quae me non patiebantur 20
longius in opere coepto progredi quam ad vnam aut alteram pagel¬
lam, vt opus conceptum sit magis quam coeptum: quanquam et
alias ab hoc scripti genere natura satis abhorreo. Odi cruenta dis¬
sidia, lusibus innoxiis magis capior, velut hue natus. Tum probe
mihi conscius sum quantum Herculem haec res postulet, et quantu- 25
lus ego sim pygmaeus. Ac prorsus nondum mihi satis decretum
est an velim quod institutum est absoluere. Quicquid fiet, non
fiet temere, nec exibit omnino, nisi priuatim lectum ac probatum ab
his quos maxime decet fauere gloriae Christi; nam in hoe certe
cudetur, si tamen cudetur vnquam ; siquidem video partem vtranque 30
sic esse accensam vt aut tota velit vincere aut tota perire. Porro
altera deuicta magnam Euangelicae veritatis ac libertatis ruinam
secum trahet; altera non opprimetur nisi perniciosissimo orbis
tumultu, qui multos etiam innoxios inuoluet. Ego malim rem ita
componi, vt vtraque pars victoriam concederet veritati et gloriae 35
Christi. Hac de re obtuli secretum consilium meum monarchis,
sì iubeant exhiberi. Nolim igitur interim vt quisquam ex hoc
promisso praesumat sententiam vel in hanc partem vel in illam.
Absit praeiudicium, sed ex aedito libro fiet iudicium.

Quod hactenus de hoc opere recensui, vulgatum erat in prima 40
Catalogi aeditione. Ea res quum neminem aequi iudicii commouere

3. quibusdam a: multis £. 12. ay: Martini 6. 31. aut post vt add. 8.
40, Quod... 86. 17. tranquillet add, B.

D2