OCR
36 LETTERS OF ERASMUS [1523-4 debuerit, tamen Euangelicos quosdam, vt vocari gaudent, praeter Euangelii doctrinam pene adegit in rabiem, quasi piaculum esset lapidatione publica dignum cum Lutero vel discendi gratia disputare. Nunc amicis eius consilii mysterium aperiam, et tibi nominatim, mi 5 Botzeme, qui me tetrico vultu minimeque tuo castigabas, quod in re seria viderer ludere. Ego vix vlli concesserim vt magis faueat Euangelio quam faueo; caeterum hoc negotium ea moderatione tractari cupiebam, vt absque seditione fieret omnium commune. Proinde scripto publico spem feci huius argumenti, captans id quod I0 optabam, vt vtraque pars amore concordiae hortaretur me ad promissi voluminis aeditionem ; et hac de re nonnihil actum est apud Caesarem. Sed vt animaduerti neutram partem de se praebere spem componendi dissidii, nolui frustra sumere operam, vtrinque malam gratiam initurus mea sedulitate. Haec erat illa techna mea, non 15 aliunde profecta quam ab animo dissidiorum osore, pacis auido. Nunc precor vt dominus Iesus, qui solus potest, has rerum vndas et hanc ecclesiae tempestatem iussu suo tranquillet. Aggressi sumus et omnia diui Aurelii Augustini opera e vetustis exemplaribus emendata scholiis adiectis aedere, notatis ac semotis 20 quae illi falso inscribuntur ; summa librorum omnium in septem partes seu tomos distributa. Primus designatus erat progymnasmatis, hoc est quae scripsit catechumenus aut circiter id temporis. Secundus epistolis, quarum aliquot scripsit iuuenis. Tertius destinatus erat rots Oewpyrixois, id est contemplatiuis ; cuius ordinis sunt 25 libri Confessionum et Soliloquiorum hisque consimiles: quibus adiungere erat animus libellos qui faciunt ad institutionem vitae. Quartus decretus erat rois SiSaxrixots, hoc est in quibus docet rem theologicam; huius classis sunt libri De doctrina Christiana et libri De Trinitate. Quintus habuisset 74 qoAcuuxd, in quibus belli30 geratur aduersus varias haeresiarcharum pestes; quo quidem in genere scripsit plurima, in quibus sunt libri De Ciuitate Dei. Sextus exhibuisset rà èé&yymnparixd, quibus enarrat diuinae seripturae libros. Septimus habuisset rà vóða xa) aupiBora, hoc est vel falso illi inscripta, vel eius generis vt merito de autore dubites. Idem 35 indicaturus erat quae temporum iniuria interciderunt. Deterrebat negocii magnitudo, sed inuitabat autoris erudita pietas, inuitabat publica vtilitas. Proinde prouinciam immensam in doctos aliquot partiti sumus, sic vt sua cuique laudis portio maneat incolumis. Tantum laborum quum gratis suscipiamus, iuuandis publicis studiis, 40 tamen fortiter oblatrant quidam, qui mallent me scribere de indulgentiis aut de colligendis caseis. Epistolarum tantum scripsimus, et hodie scribimus, vt oneri 22. B: cathecumenus a. 471. aut a: ac y.