OCR Output

1523 | ERASMUS TO JOHN BOTZHEIM Be

ferendo vix duo plaustra sint futura paria. Ipse multas casu nactus
exussi, nam sensi seruari a compluribus. Bononiae scripseram
declamatiunculam in genere suasorio, dehortans a vita monachorum,
et rursus adhortans ad hoc vitae genus, meo iudicio non indignam
quae vulgaretur, si quid tamen meum hoc honore dignum est; sed 5
perierunt vtrinque extremae paginae, reliquum adhuc est in chartis
meis. Romae quum agerem, in gratiam R. D. Raphaelis Cardinalis
tituli S. Georgii dissuasi bellum suscipiendum aduersus Venetos, qui
hoc a me flagitabat Iulii nomine; nam id tum agebatur in senatu
Cardinalicio. Rursum suasi bellum in Venetos. Posterior oratio ro
vicit, tametsi ego priorem maiore studio magisque ex animo tracta¬
ueram : periit perfidia cuiusdam archetypum. Coeperam ex memoria
rursus notare quaedam argumenti capita, et arbitror alicubi latitare
inter schedas meas. Intercidere permulta quae nolim superesse ;
cupiam autem extare orationes aliquot concionatorias, quas olim t5
habui Lutetiae, cum agerem in collegio Montis acuti.

Habes, ornatissime Botzheme, nugarum mearum elenchum, quo
magis iritem tuam emacitatem. Porro quod quereris exhauriri
loculos, quod eundem librum cogaris identidem emere, ita velim
apud te rationem ineas. Finge nunc primum prodisse Prouerbiorum 20
opus, ac me protinus ab opere vulgato mortem oppetisse; num
futurum esset vt te poeniteret impendii? Non opinor. Iam et illud
mihi finge, me post annos aliquot reuiuiscere, simulque opus idem
mecum renasci melius ac locupletius, vtrum deplorares dispendium,
an simul et amico et amici monumento gratulareris? Iam scio 25
quid dicas: ‘Rediuiuo quidem gratularer, at quod fingis non est.’
Vtrum igitur tu iudicas esse felicius, a morte reuiuiscere an non
mori? Si gratulareris rediuiuo, multo magis gratulare superstiti.
Postremo, si posterior aeditio nihil habet nouo precio dignum,
liberum est non emere; si habet, lucrum est, non dispendium. Si 39
prior aeditio fructum attulit tantilla pecunia dignum, et si posterior
idem facit, nimirum auctus es gemino lucro, non mulctatus es
damno. Poteras, inquies, prima statim aeditione librum absolutum
dare. Imo quemadmodum ipsi semper hoe agimus dum viuimus,
vt nobis ipsis reddamur meliores, ita non prius desinemus nostras
lucubrationes elimatiores ac locupletiores reddere, quam desierimus
viuere. Quemadmodum nemo tam bonus est quin possit fieri
melior, ita nullus liber tam est elaboratus quin reddi possit

o
ce

29. posterior a: postrema 8 32. es ante gemino add. B.

3. declamatiunculam] Probably an olim habitae Lutetiae de laudibus
amplification of the Laus vitae mo- diuorum ; sed hae sunt ab amicis inter¬
nasticae. Of. p. 18. 17. ceptae’ (Luc. Index). For Erasmus at

15. orationes] ‘Conciones aliquot Montaigu see p. 146,

mn mm e