OCR
1523-4 | ERASMUS TO JOHN BOTZHEIM 35 collusionem, quam Lutherus ipse, si modo micam vllam habet eius mentis quam multi de illo praedicant; et ego certe gratulor, si habet, opto, si non habet. Video quibusdam magis placere saeuitiam, ac per me quidem licebit vt suum cuique iudicium blandiatur. Saeuire facilius est, sed hoe mihi visum est conducibilius. Si cor- 5 poris affectio in vno quopiam membro versetur, fortasse profuerit cauterium aut sectio; caeterum vbi malum per omne corpus fusum est, vbi per intimas venas ac fibras sparsum est, fortassis aliquo Mercurio sit opus, qui quemadmodum letalem soporem exemit ex omnibus membris Psyches, ita paulatim ex intimis educat id quod est noxium. 10 Suscepimus autem hoc opus complurium hortatu, Primum, ne commemorem omnes, R. P. Marini Caracciolae, nuncii apud Caesarem apostolici ; praeterea clarissimi viri Hieronymi Aleandri, trilinguis eruditionis hoc aeuo sine controuersia principis, qui et ipse tum apud Carolum Caesarem nomine Pontificis nuncium agebat; ad haec 15 R. P. Ioannis Glapionis, qui Caesari erat a concionibus. Nam is ex Caesaris voluntate frequenter hac de re ad me scripsit, non minus diligenter quam amanter. Hortatus est eodem pridem Guilhelmus Montioius, nuper etiam illustrissimus dux Georgius Misnae princeps. Multa tamen intercurrerunt, quae me non patiebantur 20 longius in opere coepto progredi quam ad vnam aut alteram pagellam, vt opus conceptum sit magis quam coeptum: quanquam et alias ab hoc scripti genere natura satis abhorreo. Odi cruenta dissidia, lusibus innoxiis magis capior, velut hue natus. Tum probe mihi conscius sum quantum Herculem haec res postulet, et quantu- 25 lus ego sim pygmaeus. Ac prorsus nondum mihi satis decretum est an velim quod institutum est absoluere. Quicquid fiet, non fiet temere, nec exibit omnino, nisi priuatim lectum ac probatum ab his quos maxime decet fauere gloriae Christi; nam in hoe certe cudetur, si tamen cudetur vnquam ; siquidem video partem vtranque 30 sic esse accensam vt aut tota velit vincere aut tota perire. Porro altera deuicta magnam Euangelicae veritatis ac libertatis ruinam secum trahet; altera non opprimetur nisi perniciosissimo orbis tumultu, qui multos etiam innoxios inuoluet. Ego malim rem ita componi, vt vtraque pars victoriam concederet veritati et gloriae 35 Christi. Hac de re obtuli secretum consilium meum monarchis, sì iubeant exhiberi. Nolim igitur interim vt quisquam ex hoc promisso praesumat sententiam vel in hanc partem vel in illam. Absit praeiudicium, sed ex aedito libro fiet iudicium. Quod hactenus de hoc opere recensui, vulgatum erat in prima 40 Catalogi aeditione. Ea res quum neminem aequi iudicii commouere 3. quibusdam a: multis £. 12. ay: Martini 6. 31. aut post vt add. 8. 40, Quod... 86. 17. tranquillet add, B. D2