OCR
1523 | ERASMUS TO JOHN BOTZHEIM Be ferendo vix duo plaustra sint futura paria. Ipse multas casu nactus exussi, nam sensi seruari a compluribus. Bononiae scripseram declamatiunculam in genere suasorio, dehortans a vita monachorum, et rursus adhortans ad hoc vitae genus, meo iudicio non indignam quae vulgaretur, si quid tamen meum hoc honore dignum est; sed 5 perierunt vtrinque extremae paginae, reliquum adhuc est in chartis meis. Romae quum agerem, in gratiam R. D. Raphaelis Cardinalis tituli S. Georgii dissuasi bellum suscipiendum aduersus Venetos, qui hoc a me flagitabat Iulii nomine; nam id tum agebatur in senatu Cardinalicio. Rursum suasi bellum in Venetos. Posterior oratio ro vicit, tametsi ego priorem maiore studio magisque ex animo tractaueram : periit perfidia cuiusdam archetypum. Coeperam ex memoria rursus notare quaedam argumenti capita, et arbitror alicubi latitare inter schedas meas. Intercidere permulta quae nolim superesse ; cupiam autem extare orationes aliquot concionatorias, quas olim t5 habui Lutetiae, cum agerem in collegio Montis acuti. Habes, ornatissime Botzheme, nugarum mearum elenchum, quo magis iritem tuam emacitatem. Porro quod quereris exhauriri loculos, quod eundem librum cogaris identidem emere, ita velim apud te rationem ineas. Finge nunc primum prodisse Prouerbiorum 20 opus, ac me protinus ab opere vulgato mortem oppetisse; num futurum esset vt te poeniteret impendii? Non opinor. Iam et illud mihi finge, me post annos aliquot reuiuiscere, simulque opus idem mecum renasci melius ac locupletius, vtrum deplorares dispendium, an simul et amico et amici monumento gratulareris? Iam scio 25 quid dicas: ‘Rediuiuo quidem gratularer, at quod fingis non est.’ Vtrum igitur tu iudicas esse felicius, a morte reuiuiscere an non mori? Si gratulareris rediuiuo, multo magis gratulare superstiti. Postremo, si posterior aeditio nihil habet nouo precio dignum, liberum est non emere; si habet, lucrum est, non dispendium. Si 39 prior aeditio fructum attulit tantilla pecunia dignum, et si posterior idem facit, nimirum auctus es gemino lucro, non mulctatus es damno. Poteras, inquies, prima statim aeditione librum absolutum dare. Imo quemadmodum ipsi semper hoe agimus dum viuimus, vt nobis ipsis reddamur meliores, ita non prius desinemus nostras lucubrationes elimatiores ac locupletiores reddere, quam desierimus viuere. Quemadmodum nemo tam bonus est quin possit fieri melior, ita nullus liber tam est elaboratus quin reddi possit o ce 29. posterior a: postrema 8 32. es ante gemino add. B. 3. declamatiunculam] Probably an olim habitae Lutetiae de laudibus amplification of the Laus vitae mo- diuorum ; sed hae sunt ab amicis internasticae. Of. p. 18. 17. ceptae’ (Luc. Index). For Erasmus at 15. orationes] ‘Conciones aliquot Montaigu see p. 146, mn mm e