OCR Output

34 LETTERS OF ERASMUS [1523

adhue sint in manibus nondum absoluta. Opusculo de Copia deest
exemplum argumenti summa breuitate perstricti ac rursus fusissime
tractati. Thema delectum erat, Pueros statim literis instituendos.
Est adhuc apud me, sed duae paginae mediae minutissimis literis
s descriptae perierunt Romae, culpa eorum qui librum descripserant,
Antibarbarorum libros duos recognoueramus ac locupletaueramus
Bononiae, in reliquos syluam iam olim congestam habebamus.
Haec cum nonnullis aliis perierunt; non quidem perfidia Ricardi
Pacaei, syncerissimi amici, apud quem Ferrariae deposueram Romam
10 abiturus, sed alterius cuiusdam, qui dum sibi nimium esset amicus,
nulli poterat esse fidus amicus: quanquam post forte nactus sum ex
Anglia sequundi libri principium et Brugis finem, multis paginis in
medio desideratis. Si sequundus contingeret, caeteros facile absol¬
uerem ; nec dubito quin lateat apud aliquam Lauernam, quum ego
15 geminum exemplar deposuerim.

Sunt adhuc apud me nonnulla iam olim coepta, quorum de
numero sunt Commentarii in epistolam Pauli ad Romanos; cuius
operis absolueramus libros quatuor ante annos, ni fallor, viginti
duos. In Opus de ratione concionandi tantum annotaueramus

20 quaedam rerum capita. Et tamen si Christus dabit vitam ac tran¬
quillitatem, est animus Opus concionandi in publicam vtilitatem
absoluere, praesertim huc adhortantibus magnis autoribus. Tribus
dialogis pridem aggressi sumus collationem verius quam disputa¬
tionem de negocio Martini Lutheri, sed mutatis nominibus. Nam

25 Thrasymachus Lutheri partes aget, Eubulus diuersas, Philalethes
aget arbitrum. Primus dialogus inquirit, an expedierit hac via
rem tractari, etiam si Lutherus omnia vera scripsisset. Sequundus
excutiet aliquot illius dogmata. Tertius ostendet viam, qua tumul¬
tus hie ita possit sopiri vt in posterum non facile repullulescat.

30 Res peragetur inter duos absque conuiciis, nulla contentione, nullo
fuco, tantum nude simplex et rusticana veritas proponetur, tanta
aequitate tantaque moderatione, vt maius periculum videatur ne
mihi succenseat pars diuersa, videlicet lenitatem meam interpretans

21. opus Concionandi £: hoc anno vtrumque hoc opus a. 25. aget B:
agit a. Philalethes aget arbitrum add. B. 28-31. excutiet ... ostendet...
peragetur ... proponetur 8: excutit ... ostendit... peragitur... proponitur a.

33. ay: leuitatem 8.

1. de Copia] Cf. Lond. xxiy. 8, LB. never completed nor published, in spite
1061 ; which is the preface to De pueris of the entry on p. 40. 35 ; cf. p. 42.0.
liberaliter instituendis, Basle, H. Froben 23. dialogis] There is nothing of this
and N. Episcopius, Sept. 1529. sort among the Colloquia. The scheme

6. Antibarbarorum] See also p.19.16. is mentioned in a letter from Fevynus

10. alterius cuiusdam] Thale. Cf. to Craneveld, Bruges, 17 Mar. (1523)
Ep. 30. 16 n. (Geldenhauer’s Oollectanea, ed. Prinsen,

18. viginti duos] A correct date; ef. p.74); but it never advanced far. See
Epp. 164 and 183. The Commentarii were p. 35. 40 seq.