OCR
34 LETTERS OF ERASMUS [1523 adhue sint in manibus nondum absoluta. Opusculo de Copia deest exemplum argumenti summa breuitate perstricti ac rursus fusissime tractati. Thema delectum erat, Pueros statim literis instituendos. Est adhuc apud me, sed duae paginae mediae minutissimis literis s descriptae perierunt Romae, culpa eorum qui librum descripserant, Antibarbarorum libros duos recognoueramus ac locupletaueramus Bononiae, in reliquos syluam iam olim congestam habebamus. Haec cum nonnullis aliis perierunt; non quidem perfidia Ricardi Pacaei, syncerissimi amici, apud quem Ferrariae deposueram Romam 10 abiturus, sed alterius cuiusdam, qui dum sibi nimium esset amicus, nulli poterat esse fidus amicus: quanquam post forte nactus sum ex Anglia sequundi libri principium et Brugis finem, multis paginis in medio desideratis. Si sequundus contingeret, caeteros facile absoluerem ; nec dubito quin lateat apud aliquam Lauernam, quum ego 15 geminum exemplar deposuerim. Sunt adhuc apud me nonnulla iam olim coepta, quorum de numero sunt Commentarii in epistolam Pauli ad Romanos; cuius operis absolueramus libros quatuor ante annos, ni fallor, viginti duos. In Opus de ratione concionandi tantum annotaueramus 20 quaedam rerum capita. Et tamen si Christus dabit vitam ac tranquillitatem, est animus Opus concionandi in publicam vtilitatem absoluere, praesertim huc adhortantibus magnis autoribus. Tribus dialogis pridem aggressi sumus collationem verius quam disputationem de negocio Martini Lutheri, sed mutatis nominibus. Nam 25 Thrasymachus Lutheri partes aget, Eubulus diuersas, Philalethes aget arbitrum. Primus dialogus inquirit, an expedierit hac via rem tractari, etiam si Lutherus omnia vera scripsisset. Sequundus excutiet aliquot illius dogmata. Tertius ostendet viam, qua tumultus hie ita possit sopiri vt in posterum non facile repullulescat. 30 Res peragetur inter duos absque conuiciis, nulla contentione, nullo fuco, tantum nude simplex et rusticana veritas proponetur, tanta aequitate tantaque moderatione, vt maius periculum videatur ne mihi succenseat pars diuersa, videlicet lenitatem meam interpretans 21. opus Concionandi £: hoc anno vtrumque hoc opus a. 25. aget B: agit a. Philalethes aget arbitrum add. B. 28-31. excutiet ... ostendet... peragetur ... proponetur 8: excutit ... ostendit... peragitur... proponitur a. 33. ay: leuitatem 8. 1. de Copia] Cf. Lond. xxiy. 8, LB. never completed nor published, in spite 1061 ; which is the preface to De pueris of the entry on p. 40. 35 ; cf. p. 42.0. liberaliter instituendis, Basle, H. Froben 23. dialogis] There is nothing of this and N. Episcopius, Sept. 1529. sort among the Colloquia. The scheme 6. Antibarbarorum] See also p.19.16. is mentioned in a letter from Fevynus 10. alterius cuiusdam] Thale. Cf. to Craneveld, Bruges, 17 Mar. (1523) Ep. 30. 16 n. (Geldenhauer’s Oollectanea, ed. Prinsen, 18. viginti duos] A correct date; ef. p.74); but it never advanced far. See Epp. 164 and 183. The Commentarii were p. 35. 40 seq.