intelligo, interpretati sunt esse Balac, qui me vasculo conduxerit
vt maledicerem euangelico populo. Atqui hance amicitiam non con¬
flauit inter nos Lutherus; ante tres annos coierat inter nos noticia,
primum Bruxelle, mox Coloniae, quum id temporis regis sui nomine
apud Caesarem legatione fungeretur. Comperi iuuenem quum non 5
vulgariter eruditum, tum erga meliores literas fauore singulari ac
religiosa quadam veneratione affectum. In hac legatione secum
ducebat duos fratres suos, Ioannem aliquanto natu minorem, et
Stanislaum, vtrunque pulchre literatum, nec aliter affectum erga
bonas literas quam erat ipse; in quibus quoniam omnes sibi per- ro
suaserant me esse aliquid, ipsis oculis ac fronte totoque, quod dicitur,
corpore miram quandam in me spirabant beneuolentiam. Talium
hominum fauorem vt non illibenter amplexus sum, ita gratulor
bonis literis, quod incipiant a summatibus etiam viris coli. Iam si
iniquior erat Luthero, eum animum secum huc attulerat, non hic 15
hauserat. Per me citius mitior factus est quam iritatior. An mihi
submouendus erat a colloquio quod non probaret Lutherum? At
eodem tempore non submoui qui venerant Vuittenberga Luthero
addictissimi, cupidissime visurus ipsum etiam Philippum Melan¬
chthonem, si hue se contulisset. Ego nulli vnquam renunciaui 20
amicitiam, vel quod in Lutherum sit propensior, vel quod a Luthero
alienior, modo mihi fidum et comem praestet amicum. Sed istos
quosdam ingratos, perfidos, leues, furiosos, seditiosos, maledicos,
vanos, perniciosissimos hostes et Euangelii et bonarum literarum et
publicae tranquillitatis odi, in vtracunque parte fuerint. An Hiero- 25
slai munusculum, quod ille sui prypuéouvor apud me residere voluit,
ideo rusticana inciuilitate reiicere debui, quod ille male sentiret de
Luthero? Certe nullus principum hactenus mihi quicquam potuit
obtrudere hoc nomine, vt scriberem in Lutherum ; quod tamen Euan¬
gelici quidam contra suam ipsorum conscientiam impudentissime 30
mentiuntur. Habes totam comoediam.
Tam scio dicturus es, ti raðra mpòs ròv Aróvvoov; Recte mones, itaque
recurro ad Catalogum. Ad Apologiarum genus referri potest et epi¬
stola, quam nuper scripsimus ad omnibus episcopalibus dotibus orna¬
tissimum D. Christophorum, praesulem Basileensem, De esu carnium; 35
quam tamen non in hoc scripseramus vt aederetur. Verum vbi sparsam
sensissemus, et omnino futurum vt alius aederet, ipse recognitam aedere
malui; praesertim submonitus vt id facerem a quibusdam huius Aca¬
demiae proceribus. Nunc indicabimus quae prodierint mutila, quaeque