vsu quem indicauit Catullus. Huic ludus est Erasmum in compota¬
tionibus, in praelectionibus theologicis ac publicis etiam concionibus
haereticum vocare, ac tantum proficit vt apud omnes qui sani sunt,
insanus habeatur. Et huius exemplum imitantur complures, qui
vel hoc solo nomine putant se videri magnos Theologos, si quos 5
lubuerit appellent haereticos aut schismaticos aut falsarios, quasi
idem non possint aurigae. Is igitur publicitus in ordinaria lectione
mihi duo leuia crimina impegit, haereseos et falsatae scripturae
sacrae, quod in epistola ad Corinthios priore verterim id quod solum
repperi apud Graecos: Non omnes quidem dormiemus, sed omnes 10
immutabimur. Hance calumniam insigniter impudentem libello
breui refellimus, sed absque conuicio, suppresso etiam hominis
nomine, et tamen indignatur. Age, si ipse putat aequum fore vt
aliquis ipsi indignetur abstergenti lutum, quod quispiam iniecisset
in candidum ipsius pallium, quod solum habet candidum, fatebor 13
aequum vt mihi indignetur, quod tam impudentem calumniam
refello etiam ipsius interim nomini parcens. Et quum hisce moribus
omnibus bonis displiceat, vni sibi displicere non potest. Clamat
in libellos famosos. Non sunt libelli famosi qui tuentur innocentiam
aduersus furiosam calumniam ; sed lingua famosa est, quae manifesto 20
mendacio tam atrox crimen impingit immerenti, vel potius bene¬
merenti. Idem nuper in libello Colloquiorum quatuor haereses
deprehenderat, atque hoc nomine nusquam non triumphabat, in
compotationibus, in concionibus, in colloquiis, in praelectionibus,
praeter haereses nihil habens in ore. Et huic calumniae paucis 25
respondimus. Huius intemperiis Adrianus Pontifex imposuerat
silentium, misso diplomate quo diligenter praecipiebat ne quid
blateraret in Erasmum. Siluit ad tempus, licet aegre. Mox a morte
Pontificis rediit ad pristinos clamores, quasi quod recte praecipit
Pontifex non oporteat esse perpetuum. Itaque reuersus ad ingenium 30
pristini silentii iacturam diligentia maledicendi sarsit. Praelegebat
Euangelium Matthaei, nec raro iaciebat aliquod saxum in caput
meum e cathedra theologica, sed tam impudenter vt nullus scurra
possit impudentius, tam ridicule vt bona pars non ob aliud veniat
in illius auditorium quam vt rideat; nec desunt qui interpretentur 3;
hominem studio sie ineptire, vt inueniat auditores. Emiseram
Apologiam de loco in epistola ad Corinthios: Omnes quidem re¬
surgemus, sed non omnes immutabimur. Ea quum tam manifestis
argumentis diluissem hominis calumniam, vt digitis (quod aiunt)
res sentiri possit, tamen perinde quasi nihil esset responsum, non 4o
puduit haec dicere publicitus: Hic, inquit, multi sunt qui fauent
6. aut falsarios add. B, 25. Ht... 26. 39. administretur add. 8.