OCR Output

24 LETTERS OF ERASMUS [1523-4

sanctorum patrum, qui faciunt ad pietatem. Imo non desunt qui
credant talibus praesidiis recte defendi statum ecclesiae; cuius
negocii cum illud sit caput, vt apud omnes pondus habeant Romani
Pontificis constitutiones, iste re ipsa docet quantum illis sit tri¬
5 buendum apud alias nationes, cum ipse Romae toties impune rideat
Pontificum et Cardinalium edicta. Respondent non aliter Stunicam
tolerari Romae quam Pasquillum. Verum Pasquillus et leuius
insanit, et semel duntaxat in anno. Iste posthabitis rebus omnibus
nihil aliud agit; et hane putat mirificam quandam felicitatem. De
re Caranza nihil audio, sed Stunica totus etiamnum in negocio est:
obambulat, ambit, satagit apud Pontificem, vt liceat tres illos
admirandos libellos aedere cum autoritate. Equidem demiror quo¬
rundam hominum perditam impudentiam, qui quum vltro tanta
virulentia incessant alios benemereri studentes, toties deprehensi
15 in manifestis erroribus, tamen quasi re bene gesta rursus prodeant
in harenam, vltro prouocantes ad certamen, Nec se purgant interim,
sed pergunt in alios lutum iacere, Ego certe, si quid mihi simile
accidisset, abderem memet in solitudinem, et puderet rursum in
eruditorum hominum prodire theatrum. Veniam exorat qui studens
20 promereri labitur; quis autem ignoscat his qui sic impetentes
alium ipsi turpissime labuntur? Stunica primitias suae maledi¬
centiae aediderat Compluti. Verum quum essent pauci qui talem
librum vellent emptum, velut čuropos Romam merces suas depor¬
tauit. Quumque reliquas sycophantias per Leonem Pontificem non
25 liceret aedere, post huius obitum interregni tempore vulgauit, vt
dixi, quaedam, aediturus plura, ni Cardinalium edicto semel atque
iterum fuisset cohibitus. Nam Adrianus complures menses haesit
in Hispania, priusquam se Romam conferret. Quumque apud hunc
quoque frustra molitus esset vt liceret quod scripserat emittere, mox
30 ab huius obitu rediit ad ingenium ; dumque Cardinales inclusi de
nouo Pontifice creando decertant, emisit conclusiones aliquot ex om¬
nibus meis lucubrationibus decerptas, adornans interim et reliqua in
vulgus dare. Et fecisset, ni Clementis septimi autoritas hominem
palam furentem compescuisset. Et huic igitur libello paucis respon¬
35 dimus, quanquam et ante iam responderamus.
Est Louanii Theologus quidam Carmelita, qui se gloriari solet
habere linguam pro calamo ; et omnino linguam habet, sed dignam
I. B: faciant a. Imo... 9. felicitatem add. B. 21, Stunica. .. 35. re¬
sponderamus 8: Simili impudentia Eduardus Leus, quum rem tam infeliciter
gesserit, rursus aliud opus in me scripsit; neque quicquam obstat quominus
prodierit in lucem, nisi quod typographi Londinenses diuinum opus non digna¬

rentur suis praelis; quo nomine vehementer etiam illis indignatur, et periculum
est ne in illos quoque scribat aliquid a.

36. Carmelita] Nicolaus Egmondanus,